Appendix: scripta Julio adscripta 1.2.1
Dicunt enim et ipsi, ut audio, duas naturas, etsi Johannes aperte unum demonstret Dominum dicens, Verbum caro factum est, et Paulus, cum ait. Unus Dominus Jesus Christus per quem omnia.
PL 8, 935Bというのも、彼ら自身も、聞くところでは、二つの本性を言うからである。ヨハネは「言葉は肉となった」と言って、一なる主を明らかに示し、パウロも「唯一の主イエス・キリスト、彼を通してすべてのものがある」と語っているというのに。
Appendix: scripta Julio adscripta 1.2.2
Si ergo qui ex sancta Virgine natus est, vocatus est unus, idemque ipse est per quem facta sunt omnia; una natura est: siquidem personam habens unam in duo non dividitur, quia propria natura non est corpus, sicut propria natura est deitas per incarnationem; sed quemadmodum homo una est natura, ita et Christus in similitudinem hominum factus.
PL 8, 935Bそれゆえ、聖なるおとめから生まれた方が一と呼ばれ、しかも彼がすべてのものがそれを通して造られた方その人であるならば、本性は一つである。というのも、一つの位格を有する者は二つに分けられないからであり、また肉体は、神性が受肉を通じて固有の本性であるような仕方で、固有の本性であるのではないからである〔quia 以下は文意が取りにくく、「神性が固有の本性でないのと同じく、肉体も固有の本性でない」とも読める〕。むしろ、人間が一つの本性であるように、人々の似姿となったキリストもまた一つの本性である。
Appendix: scripta Julio adscripta 1.2.3
Quod si illud minime agnoscunt quod secundum unitionem unum est, possunt et illum qui unus est, in multa partiri, multasque dicere naturas; corpus enim multiforme est cum ex ossibus, et nervis, et venis, et carne, et cute, unguibusque, et pilis, sanguineque, et spiritu constet, quae omnia inter se differunt quidem, at una tamen est hominis natura.
PL 8, 935Bもし彼らが、結合によって一であるものを少しも認めないならば、一であるものをも多くに分け、多くの本性を語ることができてしまう。実際、肉体は骨、筋、血管、肉、皮膚、爪、毛、血、息から成るゆえ多様であり、これらはすべて互いに異なるが、それでも人間の本性は一つである。
Appendix: scripta Julio adscripta 1.2.4
Quare et deitatis veritas cum corpore est, et in duas naturas minime dividitur. Neque enim fas esset totum illud vocare filium hominis qui de coelo descendit, et Filium Dei qui natus est de muliere, si naturarum duarum divisionem susciperet: id vero quod descendit de coelo, vocaretur Filius Dei, et non filius hominis: quod autem natum est ex muliere, vocaretur filius hominis, non Filius Dei. Et hoc divisioni Paulianae consentaneum est.
PL 8, 935Bそれゆえ、神性の真理も肉体とともにあり、二つの本性に分けられることは決してない。もし二つの本性の分割を受け入れるのであれば、天から降った人の子、また女から生まれた神の子と、その全体を呼ぶことは許されないであろう。天から降ったものは神の子と呼ばれて人の子とは呼ばれず、女から生まれたものは人の子と呼ばれて神の子とは呼ばれないことになろう。しかもこれはパウロス派の分割に適合している。