作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Appendix: scripta Julio adscripta

Documentum XXIV, Caput XXIX 第XXIV項 第XXIX章

Anonymous · Appendix: scripta Julio adscripta · PL 8, 989A · 5 sectiones

Appendix: scripta Julio adscripta 24.29.1

1

Plura de his ideo hic non inserimus (vide Hincmar, lib. LV, c. 20) , ne vacuare vilemve praedictam facere synodum videremur, aut fastidium legentibus audientibusque prolixa faceret epistola.

PL 8, 989A

これらについて多くをここに挿入しないのは(vide Hincmar, lib. LV, c. 20)、先述の教会会議を空しい、価値なきものとしているように見えたり、書簡が長すぎて読み手・聞き手に倦怠を与えたりしないためである。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.29.2

2

Si quis autem de his ampliora atque abundantiora scire voluerit, in sacro nostrae ecclesiae sedis scrinio et ea quae praediximus invenire poterit. Verum me (Ennod, lib. I, ep. 20) dixisse testis est divinitas.

PL 8, 989A

だが、これらについてより広く豊かに知りたい者は、我々の教会の座の聖なる文書箱に、先に述べたことも見いだすことができる。私が真実を語ったことについては(Ennod, lib. I, ep. 20)、神性が証人である。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.29.3

3

De receptione vero sedis, et sacerdotii, atque honoris, quae dixistis Athanasium absque concilii decreto suscipere, non ita invenimus sicut calumniati estis: sed quorumdam episcoporum consilio atque decreto recepit suum quod injuste perdiderat sacerdotium, ac resedit in sede (Trip. X, 17, ex Socr., Soz., etc.) .

PL 8, 989A

座と司教職と名誉の回復について、諸君はアタナシオスが教会会議の決定なしに受け取ったと言ったが、我々が見いだしたところ、諸君が中傷したようにはなっていない。彼は、何人かの司教たちの協議と決定によって、不当に失っていた自らの司教職を回復し、座に復した(Trip. X, 17, ex Socr., Soz., etc.)。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.29.4

4

Quod enim scripsistis, non eum posse a pauciore numero episcoporum restitui, quam depositus fuerat, non ita est; nec haec regula orthodoxorum sanctae ecclesiae est episcoporum; sed Arianorum, sociorum videlicet vestrorum, haec adinventio ad perditionem orthodoxorum episcoporum contexta est.

PL 8, 989A

彼が、解任されたときよりも少ない数の司教によって復職させられることはできない、と諸君は書いたが、そうではない。これは、正統な聖なる教会の司教たちの規範でもない。アレイオス派、すなわち諸君の仲間たちのこの考案が、正統な司教たちを滅ぼすために組み立てられたのである。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.29.5

5

Nam, ut nobis a veracibus est testibus relatum, quando Antiochiae pro damnatione fidei de consubstantialitate prolata fuistis congregati, odio praedicti Athanasii hanc regulam protulistis, quae nullas habet vires, nec habere poterit; quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum est, nec Romanae ecclesiae legatio interfuit, canonibus praecipientibus sine ejus auctoritate concilia fieri non debere (Trip. IV, 9 et 19) . Nec ullum ratum est aut erit unquam concilium, quod non fultum fuerit ejus auctoritate.

PL 8, 989B

実際、我々が真実を語る証人たちから聞いたところでは、アンティオキアで、同一実体性に関して宣言された信仰を断罪するために諸君が集まったとき、諸君は先述のアタナシオスへの憎しみから、この規範を持ち出した。しかしそれは何の力も持たず、持つこともありえない。この教会会議は正統な司教たちによって行われたものではなく、ローマの教会の使節団も同席しなかったのであり、規定は、その権威なしに教会会議が行われてはならないと命じているからである(Trip. IV, 9 et 19)。またその権威に支えられていない教会会議は、有効でもなく、これからもありえない。