作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Appendix: scripta Julio adscripta

Documentum XXIV, Caput XXXV 第XXIV項 第XXXV章

Anonymous · Appendix: scripta Julio adscripta · PL 8, 991D · 12 sectiones

Appendix: scripta Julio adscripta 24.35.1

1

Nec his contenti in vestra estis praevaricatione (2, q. 2, Nullus potest convocari) , sed etiam, quod prius expulsos eos, et suis expoliatos rebus, quasi vocastis atque damnastis, cum nullus regulariter aut vocari aut judicari possit, antequam sit regulariter restitutus, et sua omnia ei legibus (conc. Rom. III, sub Symmacho) sint integerrime reformata.

PL 8, 991D

諸君は、自らの背反において(2, q. 2, Nullus potest convocari)これらのことで満足せず、さらに、すでに追放され財産を奪われた者たちを、いわば召喚し、断罪した。誰も、規範に従って復位させられ、その持ち物がすべて法に従って(conc. Rom. III, sub Symmacho)完全に回復されるまでは、規範に従って召喚されることも裁かれることもできないのに、である。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.35.2

2

Est namque in saepe jam dicta sancta synodo ab omnibus unanimiter decretum et apostolica auctoritate roboratum, ut si quis episcoporum (2, qu. 2, Si episcopus suis fuerit; et in decr.

PL 8, 992A

実際、しばしば言及された聖なる教会会議において、すべての者によって一致して決定され、使徒の権威によって強められたことがある。すなわち、もし司教のうちの誰かが(2, qu. 2, Si episcopus suis fuerit; et in decr.

Appendix: scripta Julio adscripta 24.35.3

3

Eusebii papae sententialiter) suis fuerit rebus expoliatus, et in accusatione pulsatus, ordinatione pontificum oportet et decet sanctum propositum prima fronte cedere, ut omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, legaliter primo potestati ejus ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul regulariter prius statui pristino reddatur, et ipse, dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam, et si ita juste (al. justum) videtur, accusantium propositionibus respondeat.

PL 8, 992A

Eusebii papae sententialiter)自らの財産を奪われ、告発によって追及されたなら、司教たちの定めにより、聖なる決意がまず真っ先に譲ることが必要であり、ふさわしい。すなわち、その者が敵の教唆によって失ったすべてのものが、まず法に従って彼の権限のもとへ、尊敬すべき教会会議によって回復され、司教が規範に従って先に以前の状態に戻され、その者自身が自らの事柄を整え、処理したうえで、その時になって、訴訟に臨み、もしそう正しく(別本では、正しいと)思われるなら、告発する者たちの申し立てに答えるべきである。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.35.4

4

Quare ergo transgressi estis terminos Patrum, judicantes et damnantes eos quos non debuistis? Quare judicastis eos quos non regulariter approbastis?

PL 8, 992A

それでは、なぜ諸君は、父たちの境界を越え、裁くべきでなかった者たちを裁き、断罪したのか。なぜ、規範に従って認めてもいない者たちを裁いたのか。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.35.5

5

Non observastis (Anast. II papa, in ep. ad Anast. Aug., c. 2) quod in Regnorum libro scriptum est: Non, quomodo videt homo, videt Deus: quia homo videt in facie, Deus autem in corde videt (I Reg. XVI) .

PL 8, 992B

諸君は、列王記に書かれていることを守らなかった(Anast. II papa, in ep. ad Anast. Aug., c. 2)。「人の見るようには、神は見ない。人は顔を見るが、神は心を見る」(列王記一16)。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.35.6

6

Et in Paralipomenon: Omnia corda scrutatur Deus, et omnem cogitationem novit (II Par. XXVIII) . Et alibi scriptum est: Non potest humano condemnari examine quem Deus suo reservavit judicio (Hadr. c. 55) .

PL 8, 992B

また歴代誌には、「神はすべての心を探り、すべての思いを知る」(歴代誌下28)。また別の箇所に、「人の吟味によっては、神が自らの裁きに留保した者を断罪することはできない」(Hadr. c. 55)と書かれている。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.35.7

7

Haec omnia summopere praecavenda sunt, nec accusatio episcoporum facile est recipienda, dicente Domino: Non suscipias vocem mendacii (Exod. XXIII) .

PL 8, 992B

これらのすべては何よりも用心しなければならず、司教への告発も安易に受け入れてはならない。主が言うとおり、「偽りの声を受け入れてはならない」(出エジプト記23)。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.35.8

8

Et Apostolus inquit: Adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam, absque duobus vel tribus idoneis testibus (I Timoth. V) . Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis?

PL 8, 992B

また使徒は言う。「司祭に対する告発は、二人か三人の適格な証人なしには受け入れてはならない」(一テモテ5)。これらのことが司祭やその他の信者について用心されなければならないのなら、司教についてはなおさらではないか。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.35.9

9

Quibus cognitis, magis (S. Leo, ep. 84, c. I) vos dominari velle manifestum est, quam consulere fratribus, aut sustentare eos, quia honor inflat ad superbiam: et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam.

PL 8, 992C

これらのことが知られた以上、諸君は、兄弟たちのことを気遣い、彼らを支えるよりも、むしろ支配したがっていることが明らかである(S. Leo, ep. 84, c. I)。名誉は人を驕りへと膨らませ、和合のために備えられたものが害へと向かうからである。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.35.10

10

Decuerat namque vos juxta praefatas regulas, si aliquid egissent contra suum ordinem, mandare nobis, et expectare quid ad vestra consulta rescriberemus, intantum ut, si etiam quidquam grave intolerandumque committerent, nostra praestolaretur censura.

PL 8, 992C

実際、諸君は、先述の規範に従って、もし彼らが自らの秩序に反して何かを行ったなら、我々に知らせ、我々が諸君の諮問に何と回答するかを待つべきであった。たとえ彼らが何か重大で耐えがたいことを犯したとしても、我々の譴責が待たれなければならないほどにである。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.35.11

11

Et nihil prius aut aliud decerneretis, quam quod nobis placere cognovissetis, ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione recederetis.

PL 8, 992C

そして、我々の意に適うと知ったこと以外は、何も先に決めたり、他のことを決めたりせず、定められた規範から、怠慢によっても僭越によってもまったく離れることのないようにすべきであった。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.35.12

12

Cesset (Bonifacius, ep. 3) hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio, vitentur hujusmodi nocumenta; quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta quoniam convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Merito (S. Coelest., ep. 1) namque nos causa respicit, si silentio faveamus errori.

PL 8, 992C

この種の僭越は、我々の権威に押さえられて止むべきであり(Bonifacius, ep. 3)、この種の害は避けられなければならない。我々は、そのような企みを断じて忍耐して耐えることはできない。父たちの制定を熱心に守る番人であることが、我々にふさわしいからである。実際、我々が沈黙によって誤りに肩入れするなら(S. Coelest., ep. 1)、この事は当然にも我々に関わってくる。