作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Appendix: scripta Julio adscripta

Documentum XXIV, Caput XXXIV 第XXIV項 第XXXIV章

Anonymous · Appendix: scripta Julio adscripta · PL 8, 991B · 4 sectiones

Appendix: scripta Julio adscripta 24.34.1

1

Similiter statuit praefata synodus, ut nullum sententia, nisi a suo judice dicta, constringat.

PL 8, 991B

同様に、先述の教会会議は、誰も、自らの裁き手が言い渡したものでない判決によっては拘束されないと定めた。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.34.2

2

Judices autem alii (1, quaest. 1, Judices autem alii) esse non debent, quam quos ipse qui impetitur elegerit, aut quos suo cum consensu haec sancta sedes, aut ejus primates auctoritate hujus sanctae sedis delegaverint.

PL 8, 991B

裁き手は(1, quaest. 1, Judices autem alii)、訴えられた者自身が選んだ者、あるいはこの聖なる座が、その者の同意を得て、またはこの聖なる座の首位司教たちが、この聖なる座の権威によって委任した者以外であってはならない。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.34.3

3

Ex his enim et aliis quae tam in hac sancta sede quam et ab apostolis eorumque successoribus sunt statuta, nihil praefatis episcopis concessistis, sed vim eis inferentes, injusteque (ut superius commemoratum est) eos damnantes, aliquos absentes expulistis, quod omni christianae religioni est inimicum.

PL 8, 991C

実際、諸君は、この聖なる座においても、使徒たちとその後継者たちによっても定められたこれらのことやその他のことから、先述の司教たちに何ひとつ認めなかった。むしろ彼らに暴力を加え、不当にも(先に述べたとおり)彼らを断罪して、ある者たちを不在のまま追放した。これは、キリスト教の宗教全体に敵対することである。

Appendix: scripta Julio adscripta 24.34.4

4

In quibus apparet, quod nec Domino sua servastis jura, nec huic sanctae matri et apostolicae Ecclesiae, quae (ut praescriptum est) eos suo judicio, aut huic sedi voluit reservari, ne a tam pravis (sicut estis) hominibus damnarentur aut ejicerentur, in his omnibus vos stultos et praevaricatores Evangeliorum et canonum esse, nulli sane sapientium est absconditum.

PL 8, 991C

これらのことにおいて、諸君は、主に対してその権利を守らなかったし、また、この聖なる母である使徒の教会に対しても、その権利を守らなかったことが明らかである。この教会は、(先に述べたとおり)彼らを自らの裁きに、あるいはこの座に留保することを望んだのであり、それは、諸君のようなこれほど邪な者たちによって彼らが断罪されたり追い出されたりしないためであった。これらすべてにおいて、諸君が愚かな者であり、福音書と規定に背く者であることは、賢者たちの誰にも隠れていない。