Appendix: scripta Julio adscripta 22.2.1
Porro dudum a sanctis apostolis successoribusque eorum, in praefatis antiquis decretum fuerat statutis, quae hactenus sancta et universalis apostolica tenet ecclesia, non oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari (Socr. II, 8 et 17) , nec episcopum damnari, quoniam sanctam Romanam ecclesiam primatem (al. primaria) omnium ecclesiarum esse voluerunt.
PL 8, 974Cさらに、はるか以前から、聖なる使徒たちとその後継者たちによって、前述の古い制定において、ローマ教皇の判断なしに教会会議が開かれてはならず(Socr. II, 8 et 17)、また司教が断罪されてもならないと定められていた。それを、聖なる普遍の使徒の教会が今日まで守っている。彼らは、聖なるローマの教会がすべての教会の首位(別本では第一のもの)であることを望んだからである。
Appendix: scripta Julio adscripta 22.2.2
Et sicut B. Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita et haec ecclesia ipsius nomine consecrata, Domino instituente, prima et caput fit caeterarum, et ad eam, quasi ad matrem atque apicem, omnes majores Ecclesiae causae, et judicia episcoporum recurrant, ejusque justa sententia (al. et juxta ejus sententiam) terminum sumant, nec extra Romanum quidquam ex his debere decerni pontificem, quatenus non ita proterve, et pro libitu cujuspiam, suo proprio arbitrio, quibusque metropolitanis, sicut agere solebant, liceat, inconsulto Romano pontifice, aut majores Ecclesiae causas deturbare, aut episcopos damnare, sed communi sanctae Romanae sedis episcopi consilio et concordi actione quaeque sunt Christi zelo agenda disponant unanimiter, recteque sentiant, et ea quae senserint, non sibimet discrepando, sed Deo placita perficiant.
PL 8, 974Dそして、祝福された使徒ペトロがすべての使徒たちのうちの第一であったように、その名によって聖別されたこの教会もまた、主の制定によって、ほかの諸教会の第一にして頭となる。この教会には、いわば母と頂に向かうように、教会のあらゆるより大きな訴訟と司教たちの裁きが立ち返り、その正当な判決(別本ではその判決に従って)によって決着を得るのであり、ローマ教皇を離れてこれらのうちの何一つ決定されてはならない。それは、かつて彼らが行いがちであったように、いかなる首都司教も、そのようにふてぶてしく、誰かの気ままな自分自身の裁量によって、ローマ教皇に諮ることなく、教会のより大きな訴訟をひっくり返したり、司教たちを断罪したりすることが許されないためであり、そうではなく、聖なるローマの座の司教との共通の協議と一致した行動によって、キリストへの熱意によってなされるべきことをすべて、心を一つにして定め、正しく判断し、その判断したことを、互いに食い違うことなく、神に喜ばれるものとして成し遂げるためである。