テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput IX 第IX章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 22B · 5 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 9.1

1

Cedo nunc sponte de gradu isto: omnibus dictum sit, QUAERITE ET INVENIETIS; tamen et hic expedit sensu certare cum interpretationis gubernaculo. Nulla vox divina ita dissoluta est et diffusa, ut verba tantum defendantur, et ratio verborum non constituatur.

PL 2, 22B

さて、今この一点については自ら進んで譲ろう——「求めよ、さらば見出さん」とはすべての者に言われた、としておく。だがそれでもなお、ここでもなお、解釈という舵取りをもって、その意味において争うことが益となる。いかなる神の言葉も、言葉だけが守られてその言葉の道理が定められずに済むほど、放縦で散漫なものではない。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 9.2

2

Sed in primis hoc propono: unum utique etcertum aliquid institutum esse a Christo, quod credere omnimodo debeant nationes, et idcirco quaerere, ut possint, cum invenerint, credere.

PL 2, 23A

しかし私はまず何よりもこれを提示する——キリストによって一なる確かなものが定められ、諸国の民はそれをぜひとも信じるべきであり、それゆえに、見出したときに信じることができるように、求めるべきなのだ、と。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 9.3

3

Unius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse, quaerendum est donec invenias, et credendum ubi inveneris; et nihil amplius, nisi custodiendum quod credidisti: dum hoc insuper credas, aliud non esse credendum, ideoque nec requirendum, cum id inveneris et credideris quod ab eo institutum est, qui non aliud tibi mandat inquirendum, quam quod instituit.

PL 2, 23A

しかも、一なる確かな定めについて、探索が無限であることはありえない。見出すまでは求めるべきであり、見出したなら信じるべきである。そしてそれ以上のことはない。ただ信じたことを守るべきであるのみだ。そのうえ、これをも信じねばならない——それ以外のことは信じるべきではなく、それゆえ探し求めるべきでもないのだ、と。彼によって定められたものを見出し、信じたのちは。彼は、自らが定めたもの以外を探し求めよとお前に命じてはいないのだから。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 9.4

4

De hoc quidem si quis dubitat, constabit penes nos esse id, quod a Christo institutum est.

PL 2, 23A

このことについて誰かが疑うとしても、キリストによって定められたものが我々のもとにあることは、明らかとなるであろう。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 9.5

5

Interim ex fiducia probationis praevenio,, admonens quosdam nihil esse quaerendum ultra quod crediderunt id esse, quod quaerere debuerunt; ne QUAERITE ET INVENIETIS sine disciplina rationis interpretentur.

PL 2, 23B

さしあたり、私は証明への確信から先んじて、ある人々にこう戒めておく——彼らが求めるべきであったものだと信じたところを越えて、何も求めるべきではない、と。彼らが「求めよ、さらば見出さん」を、理の規律を欠いたまま解釈することのないためである。