テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XLIX 第XLIX章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 67B · 14 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.1

1

Valentinus autem haereticus multas introducit fabulas, has ego circumducens breviter expediam. Introducit enim Pleroma et Aeones triginta: exponit autem hos per syzygias, id est, conjugationes quasdam.

PL 2, 67B

しかし異端者ウァレンティヌスは、多くの作り話を持ち込んでいる。私はこれらを手短にまとめて説明しよう。彼はプレーローマと三十のアイオーンとを持ち込み、これらを対偶(シュジュギア)、すなわちある種の結合によって説き明かす。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.2

2

Nam dicit in primis, esse Bython et Silentium; ex his processisse semen, Mentem et Veritatem: ex quibus erupisse Verbum et Vitam: de quibus rursum creatum hominem et Ecclesiam.

PL 2, 68A

すなわち彼は言う、まず初めにビュトスと沈黙とがあり、これらから種として精神と真理とが出で、そこから言葉と生命とが迸り出で、それらから今度は人間と教会とが造られた、と。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.3

3

Sed enim ex his quoque processisse duodecim aeonas; de Sermone autem et Vita, aeonas alios decem: hanc esse aeonum triacontada, quae fit in Pleromate ex ogdoade et decade, ac dyodecade.

PL 2, 68A

さらに、これらからも十二のアイオーンが出た、とし、また言葉と生命からは、別の十のアイオーンが出た、とする。これがアイオーンの三十(トリアコンタス)であり、プレーローマにおいてオグドアス(八つ組)とデカス(十組)とドデカス(十二組)とから成る、とする。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.4

4

Tricesimum autem aeonem, Bython illum videre voluisse, et ad videndum illum ausum esse in superiora Pleromatis conscendere.

PL 2, 68A

そして第三十のアイオーンは、かのビュトスを見たいと望み、それを見ようとしてプレーローマの上方へ昇ることをあえて試みた、とする。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.5

5

Et quoniam ad magnitudinem ipsius videndam capax non fuit, in defectione fuisse, et pene dissolutum esse, nisi quia missus ad constabiliendum illum, ille quem appellant Horon, confirmasset illum dicto Iao. Hoc pronuntiat Io Apelles.

PL 2, 68A

そしてその偉大さを見るに堪えなかったので、欠落に陥り、彼を安定させるために遣わされた、彼らがホロスと呼ぶ者が「イアオー」という語を唱えて彼を固めなかったなら、ほとんど解体してしまうところであった。アペレスはこれを「イオー」と発音する。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.6

6

Istum autem Aeonem in defectionem factum Achamoth dicit in passionibus desiderii quibusdam fuisse, et ex passionibus materias edidisse. Expavit enim, inquit, et extimuit, et contristata est, et ex his passionibus concepit et edidit.

PL 2, 68B

そして欠落に陥ったこのアイオーンを、彼はアカモートと呼び、ある種の欲望の情念のうちにあって、その情念から質料を生み出した、とする。彼女は怯え、恐れ、悲しんだと言われ、これらの情念から懐胎し、産み出した。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.7

7

Hinc fecit coelum et terram et mare, et omnia quaecumque sunt in eis, ob quam caussam omnia infirma esse et fragilia, et caduca, et mortalia quaecumque sunt ab ipso facta: quoniam quidem ipse fuerit de aporiatione conceptus atque prolatus: hunc tamen instituisse istum mundum ex his materiis, quas Achamoth, vel pavendo, vel timendo, vel contristando, vel sudando praestiterat.

PL 2, 69A

そこから彼〔その子〕は天と地と海、そしてそれらの内にあるすべてのものを造った。それゆえ、彼によって造られたものはすべて弱く、脆く、儚く、死すべきものである。なぜなら彼自身、困惑(アポリアー)から懐胎され、発出せしめられた者だからである。とはいえ彼は、アカモートが怯え、恐れ、悲しみ、あるいは汗することによってもたらした、これらの質料からこの世界を組み立てた、とする。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.8

8

Nam ex pavore, inquit, tenebrae factae sunt: ex timore et ignorantia, spiritus nequitiae et malignitatis: ex tristitia et lacrymis, humida fontium, fluminum materia, marisque. Christum autem missum ab illo propatore qui est Bythos.

PL 2, 69A

すなわち、怯えから闇が生じ、恐れと無知から邪悪と悪意の霊どもが生じ、悲しみと涙から泉と河と海の水気ある質料が生じた、と言われる。そしてキリストは、かのビュトスであるおおもとの父から遣わされた、とする。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.9

9

Hunc autem in substantia corporis nostri non fuisse, sed spiritale nescio quod corpus de coelo deferentem, quasi aquam per fistulam, sic per Mariam virginem transmeasse, nihil inde vel accipientem, vel mutuantem. Resurrectionem hujus carnis negat, sed alterius.

PL 2, 69A

しかし彼〔キリスト〕は我々の肉体の実体のうちにあったのではなく、天から何か霊的な肉体を運びつつ、あたかも管を通る水のように処女マリアを通り過ぎたのであり、そこから何も受け取らず、何も借り受けなかった、とする。この肉の復活を彼は否定するが、別の肉の復活は認める、とする。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.10

10

Legis et prophetarum quaedam probat, quaedam improbat: id est, omnia improbat, dum quaedam reprobat. Evangelium habet etiam suum, praeter haec nostra. Post hunc extiterunt Ptolomaeus et Secundus haeretici, qui cum Valentino per omnia consentiunt.

PL 2, 69B

律法と預言者たちの言葉のうち、あるものは是とし、あるものは否とする。すなわち、あるものを退けることによって、実はすべてを退けているのである。さらに彼は、我々のこれらの福音書とは別に、自分自身の福音書をも持つ。彼の後に異端者プトレマイオスとセクンドゥスとが現れ、彼らはあらゆる点でウァレンティヌスと一致する。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.11

11

In illo solo differunt. Nam cum Valentinus Aeonas tantum triginta finxisset, isti addiderunt alios complures. Quatuor enim primum, deinde alios quatuor aggregaverunt.

PL 2, 69B

ただその一点においてのみ異なる。すなわち、ウァレンティヌスが三十のアイオーンのみを作り出したのに対し、彼らはさらに多くを付け加えた。まず四つを、次にまた別の四つを加えたのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.12

12

Et quod dicit Valentinus Aeonem trigesimum excessisse de pleromate, ut in defectionem, negant isti. Non enim ex illa triacontade fuisse hunc, qui fuerit in defectionem, propter desiderium videndi propatoris.

PL 2, 69B

また、ウァレンティヌスが第三十のアイオーンはプレーローマから外へ出て欠落に陥った、と言うのに対し、彼らはこれを否定する。すなわち、おおもとの父を見たいという欲望のゆえに欠落に陥ったこの者は、あの三十(トリアコンタス)には属していなかった、とするのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.13

13

Extitit praeterea Heracleon alter haereticus, qui cum Valentino paria sentit, sed novitate quadam pronuntiationis vult videri alia sentire.

PL 2, 69C

さらにまた、もう一人の異端者ヘラクレオンが現れた。彼はウァレンティヌスと同じことを考えているが、ある種目新しい言い方によって、別のことを考えているかのように見せようとする。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 49.14

14

Introducit enim in primis illud fuisse quod pronuntiat, et deinde ex illa monade duo, ac deinde reliquos Aeonas, deinde introducit totum Valentinum.

PL 2, 69C

というのも、彼はまず初めに、自ら述べるところのもの〔唯一なるもの〕があったとし、次いでその単一者(モナス)から二つが出た、とし、さらに残りのアイオーンが出た、とし、そのようにしてウァレンティヌスの体系全体を持ち込むからである。