テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XXXII 第XXXII章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 44B · 7 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 32.1

1

Caeterum, si quae audent interserere se aetati apostolicae, ut ideo videantur ab Apostolis traditae, quia sub Apostolis fuerunt, possumus dicere: Edant ergo origines Ecclesiarum suarum: evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apostolis, vel apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem.

PL 2, 44B

さて、もし使徒の時代に自らを割り込ませようとし、使徒たちのもとにあったというだけの理由で、使徒たちから伝えられたものであるかのように見せようとする者たちがいるならば、我々はこう言うことができる。「それならば、自分たちの諸教会の起源を示すがよい。自分たちの監督の系列を、初めから途切れなく継承によって続いてきたものとして展開してみせるがよい。その最初の監督が、使徒の一人か、あるいは使徒たちとともにとどまり続けた使徒的な人物のいずれかを、創始者にして先任者として持っていたと言えるように。」

De Praescriptionibus adversus Haereticos 32.2

2

Hoc enim modo Ecclesiae apostolicae census suos deferunt: sicut Smyrnaeorum Ecclesia Polycarpum ab Joanne conlocatum refert: sicut Romanorum, Clementem a Petro ordinatum edit; proinde utique et caeterae exhibent quos ab Apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis traduces habeant.

PL 2, 44C

実に使徒的な諸教会はこのようにして自分たちの起源を差し出す。すなわち、スミルナの教会はポリュカルポスがヨハネによって立てられたと伝え、ローマの教会はクレメンスがペトロによって任じられたと明かす。同じように他の教会もまた、使徒たちによって監督職に立てられ、使徒という種の継ぎ穂を受け継ぐ者たちを差し出すのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 32.3

3

Confingant tale aliquid Haeretici. Quid enim illis post blasphemiam inlicitum est? Sed etsi confinxerint, nihil promovebunt.

PL 2, 45A

異端者たちにも、そのようなものを捏造させてみるがよい。冒瀆ののちに、彼らに許されぬことなど何があろうか。しかし、たとえ捏造したところで、彼らは何一つ得るところがないであろう。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 32.4

4

Ipsa enim doctrina eorum cum apostolica comparata, ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit, neque apostoli alicujus auctoris esse, neque apostolici; quia sicut Apostoli non diversa inter se docuissent, ita et apostolici non contraria Apostolis edidissent, nisi illi qui ab Apostolis didicerunt aliter praedicaverunt.

PL 2, 45A

なぜなら、彼らの教えそのものを使徒の教えと比べれば、その相違と対立とから、いかなる使徒をも、いかなる使徒的な人物をも創始者として持たないことが宣告されるからである。使徒たちが互いに異なることを教えなかったのと同じように、使徒的な人物たちもまた、使徒たちに反することを説き示すことはなかったであろう。使徒たちから学んだ者たちが違う仕方で宣べ伝えたのでない限りは。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 32.5

5

Ad hanc itaque formam probabuntur ab illis ecclesiis, quae licet nullum ex Apostolis, vel apostolicis, auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique quotidie instituuntur; tamen in eadem fide conspirantes, non minus apostolicae deputantur, pro consanguinitate doctrinae.

PL 2, 45A

それゆえ異端は、この基準によって、次のような諸教会からも吟味を受けることになる。すなわち、たとえ使徒あるいは使徒的な人物のうちの誰をも自分の創始者として差し出せぬ教会——ずっと後発であり、実に日々にも新たに建てられているような教会——であっても、同じ信仰において一致している以上、教えの血縁性のゆえに、少しも劣らず使徒的なものと見なされる、そうした諸教会からである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 32.6

6

Ita omnes haereses ad utramque formam nostris Ecclesiis provocatae, probent se quaqua putant apostolicas.

PL 2, 45B

かくして、あらゆる異端は、我々の諸教会に対してこの両様の基準へと呼び出され、自分たちがいかなる仕方であれ使徒的であると思うならば、それを証明するがよい。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 32.7

7

Sed adeo nec sunt, nec probare possunt quod non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem ab Ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo modo apostolicae.

PL 2, 45B

しかし彼らはそもそも使徒的ではなく、自分たちがそうでないものをそうであると証明することもできず、いかなる仕方であれ使徒的な諸教会から平和と交わりのうちに受け入れられもしない。それはすなわち、その秘義の相違のゆえに、彼らがいかなる仕方でも使徒的ではないからである。