De Praescriptionibus adversus Haereticos 7.1
Hae sunt doctrinae hominum et daemoniorum, prurientibus auribus (II Tim., IV, 3) natae de ingenio sapientiae saecularis, quam Dominus stultitiam vocans, stulta mundi in confusionem etiam philosophiae ipsius elegit (I Cor. I, 27).
PL 2, 19Aこれらは、人間と悪霊どもの教えであって、「かゆがる耳」(2テモテ4:3)のために、世俗の知恵の才知から生まれたものである。主はその知恵を愚かさと呼び、世の愚かなものを選んで、まさに哲学そのものをも辱めるものとされた(1コリント1:27)。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 7.2
Ea est enim materia sapientiae saecularis, temeraria interpres divinae naturae et dispositionis. Ipsae denique haereses a philosophia subornantur. Inde aeones, et formae nescio quae, et trinitas hominis, apud Valentinum: platonicus fuerat.
PL 2, 19Aというのも、それこそが世俗の知恵の材料であり、神の本性と配剤とを向こう見ずに解釈する者だからである。実に、異端そのものが哲学によって仕込まれている。そこから、ウァレンティヌスにおいては、いくつものアイオーンや、何やら得体の知れない諸形相や、人間における三分説が出てくるのであり——彼はプラトン派であった。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 7.3
Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate: a Stoicis venerat. Et ut anima interire dicatur, ab Epicureis observatur. Et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola sumitur.
PL 2, 19Aそこから、マルキオンの「より善き神」は静穏の説から来ているのであり——それはストア派から来たものであった。また、魂が滅びると言われるのは、エピクロス派から取ってきたものである。また、肉の回復が否定されるのは、あらゆる哲学者に共通する一つの学派から取られたものである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 7.4
Et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi aliquid de igneo deo allegatur, Heraclitus intervenit: Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur, iidem retractatus implicantur.
PL 2, 19Bまた、質料が神と等しいものとされるところでは、ゼノンの教えが働いており、火の神について何か語られるところでは、ヘラクレイトスが割り込んでくる。異端者たちのもとでも哲学者たちのもとでも、同じ材料が転がされ、同じ議論が絡み合っている。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 7.5
Unde malum, et quare? et unde homo, et quomodo? et, quod proxime Valentinus proposuit, unde Deus? Scilicet de enthymesi, et ectromate.
PL 2, 19B悪はどこから、そしてなぜ来るのか。人間はどこから、どのようにして来るのか。そして、つい先ごろウァレンティヌスが提示したように、神はどこから来るのか。すなわち、エンテュメーシス(思念)とエクトローマ(流産)からというわけである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 7.6
Miserum Aristotelem! qui illis dialecticam instituit, artificem struendi et destruendi, versipellem in sententiis, coactam in conjecturis, duram in argumentis, operariam contentionum, molestam etiam sibi ipsi, omnia retractantem, ne quid omnino tractaverit.
PL 2, 20A哀れなるかなアリストテレス!彼は彼らに弁証術を授けた——組み立てることにも壊すことにも巧みで、主張においては変わり身が早く、推測においては無理強いをし、論証においては手厳しく、論争を生業とし、自分自身にとってさえ厄介なものであり、あらゆることを繰り返し論じながら、結局何一つ論じ尽くさない術を。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 7.7
Hinc illae fabulae et genealogiae interminabiles , et quaestiones infructuosae, et sermones serpentes velut cancer (I Tim. I, 4; ibid., III, 4; II Tim. II, 17-23); a quibus nos Apostolus refraenans, nominatim philosophiam contestatur caveri oportere, scribens ad Colossenses (II, 8): Videte ne quis vos circumveniat per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, praeter providentiam Spiritus Sancti.
PL 2, 20Aここから、かの作り話や果てしない系図や(1テモテ1:4、1テモテ3:4、2テモテ2:17-23)、実りのない詮索や、癌のように這い広がる言葉が生じるのである。使徒はこれらから我々を引き留めつつ、名指しで哲学こそ警戒すべきであると証言し、コロサイ人への手紙にこう書いている(コロサイ2:8)。「気をつけよ。誰も汝らを、哲学と空しい欺きとによって、人間の伝承に従い、聖なる霊の摂理によらずに、欺き惑わすことのないように」と。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 7.8
Fuerat Athenis, et istam sapientiam humanam, affectatricem et interpolatricem veritatis, de congressibus noverat, ipsam quoque in suas haereses multipartitam varietate sectarum invicem repugnantium. Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid Academiae et Ecclesiae?
PL 2, 20A彼(使徒パウロ)はアテナイにいたことがあり、真理を気取り真理を改竄するこの人間の知恵というものを、そこでの交わりを通して知っていた——それ自身もまた、互いに相争う学派の多様性によって、いくつもの異端へと分裂していることを。ではアテナイとエルサレムと、何の関わりがあるのか。アカデメイアと教会と、何の関わりがあるのか。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 7.9
Quid haereticis et Christianis? Nostra institutio de Porticu Salomonis est, qui et ipse tradiderat Dominum in simplicitate cordis esse quaerendum (Sap. I, 1). Viderint, qui stoicum et platonicum et dialecticum Christianismum protulerunt.
PL 2, 20B異端者たちとキリスト教徒と、何の関わりがあるのか。我々の教えはソロモンの回廊に由来するものであり、そのソロモン自身がすでに、主は心の率直さのうちに求められるべきであると伝えていたのである(知恵の書1:1)。ストア的な、プラトン的な、弁証法的なキリスト教なるものを世に出した者たちには、任せておこう。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 7.10
Nobis curiositate opus non est, post Christum Jesum; nec inquisitione, post Evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus, non esse quod ultra credere debeamus.
PL 2, 20B我々には、イエス・キリストの後には、好奇心を必要としない。福音の後には、探求を必要としない。我々が信じるとき、それ以上に信じるべき何ものも欲しない。なぜなら、我々はまず、それ以上信じるべきものなど無いということを信じているからである。