De Praescriptionibus adversus Haereticos 30.1
Ubi tunc Marcion, ponticus nauclerus, stoicae studiosus? Ubi Valentinus platonicae sectator?
PL 2, 42Aそのときマルキオンはどこにいたのか、ポントスの船主、ストア派かぶれの。ウァレンティヌスはどこに、プラトン派の徒は。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 30.2
Nam constat illos, neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae primo doctrinam credidisse apud Ecclesiam romanensem, sub episcopatu Eleutherii benedicti, donec ob inquietam semper eorum curiositatem, qua fratres quoque vitabant semel et iterum ejecti, Marcion quidem cum ducentis sestertiis quae Ecclesiae intulerat, novissime in perpetuum discidium relegati , venena doctrinarum suarum disseminaverunt.
PL 2, 42A実に彼らがそれほど古い者たちでなかったことは明らかであり、ほぼアントニヌスの治世の頃、彼らはまず、祝福されたエレウテリウスの監督のもとにあるローマ教会において、公同の教えを信じていた。だが彼らの絶えず落ち着きのない好奇心のために——それによって彼らは兄弟たちをも避けるようになった——一度ならず二度までも追放され、マルキオンについては、教会に納めていた二十万セステルティウスとともに、ついには永久の離反へと退けられ、こうして彼らは自分たちの教えという毒を撒き散らしたのである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 30.3
Postmodum idem Marcion, poenitentiam confessus cum conditioni datae sibi occurrit, ita pacem recepturus, si caeteros quos perditioni erudisset, Ecclesiae restitueret, morte praeventus est. Oportebat enim haereses esse (I Cor., II, 19).
PL 2, 42Bのちに、そのマルキオンは悔悟を告白し、自分に課された条件に応じたとき——すなわち、自分が滅びへと教え込んだほかの者たちを教会に連れ戻すならば和解を得られるという条件であった——死によって先を越された。異端があるのは当然だからである(一コリント2:19)。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 30.4
Nec tamen ideo bonum haereses, quia eas oportebat, quasi non et malum oportuerit esse. Nam et Dominum tradi oportebat; sed vae traditori (Marc., XIV, 21)? ne quis etiam hinc haereses defendat.
PL 2, 42Bしかし、異端があることが定めであったからといって、異端が善いものであるわけではない。あたかも悪もまた定めとしてあり得なかったかのように。実に、主が引き渡されることも定めであった。だが、その者を引き渡した者は災いである、ではないか(マルコ14:21)。誰もこれによって異端を弁護することのないように。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 30.5
Si et Apellis stemma retractandum est, tam non vetus et ipse quam Marcion institutor et praeformator ejus: sed lapsus in foeminam desertor continentiae marcionensis, ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam secessit; inde post annos regressus non melior, nisi tantum qua jam non marcionites, in alteram foeminam impegit, illam virginem Philumenen, quam supra edidimus, postea vero immane prostibulum et ipsam, cujus energemate circumventus, quas ab ea didicit phaneroseis scripsit.
PL 2, 42Bアペレスの系譜もまた振り返って問われるべきだとすれば、彼自身もまた、その創始者にして手本であるマルキオンに劣らず新しい者である。彼はマルキオン派の節制を捨て、一人の女に堕ちて、いとも聖なる教師の目の前から離れ、アレクサンドリアへ去った。そこから幾年ものちに戻ったが、もはやマルキオン派の徒でないという一点を除けば、いっこうによくなってはいなかった。彼は別の女に、すなわち先に我々が挙げたあの童貞女フィルメネに突き当たり、のちにはその女自身もまた恥知らずの淫売となったが、彼はその女に憑いた霊の働きに欺かれ、彼女から学んだ啓示を書き記した。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 30.6
Adhuc in saeculo supersunt qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum, ne se posteriores negare possint. Quanquam et de operibus suis, ut dixit Dominus, revincuntur (Matth., VII, 16).
PL 2, 43Aいまなお世には彼らを覚えている者たちが生き残っている。彼ら自身の弟子や後継者たちさえもそうであり、彼らは自分たちが後発の者であることを否むことはできない。とはいえ、主が言われたとおり、彼らはその行いによっても論破されるのである(マタイ7:16)。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 30.7
Si enim Marcion Novum Testamentum a Vetere separavit, posterior est eo quod separavit; quia separare non posset, nisi quod unitum fuit. Unitum ergo ante quam separaretur, postea separatum, posteriorem ostendit separatorem.
PL 2, 43Aもしマルキオンが新約聖書を旧約聖書から切り離したのだとすれば、彼は自分が切り離したものより後の者である。なぜなら、結び合わされていたものでなければ切り離すことはできないからである。したがって、切り離される前には結び合わされていたのであり、のちに切り離されたのだとすれば、切り離した者が後発の者であることを示している。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 30.8
Item Valentinus, aliter exponens, et sine dubio emendans, hoc omnino quicquid emendat, ut mendosum retro, anterius fuisse demonstrat. Hos ut insigniores et frequentiores adulteros veritatis nominamus.
PL 2, 43B同様にウァレンティヌスも、別様に解釈し、疑いなく訂正を加えているのであるから、彼が訂正するものが何であれ、それがもと誤っていたものとして先にあったことを示している。我々はこの二人を、真理を犯す者たちのうちでもとりわけ名高く、頻繁に現れる者として名指すのである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 30.9
Caeterum et Nigidius nescio quis, et Hermogenes, et multi alii qui adhuc ambulant pervertentes vias Dei, ostendant mihi ex qua auctoritate prodierunt.
PL 2, 43Bそのほか、何者とも知れぬニギディウスや、ヘルモゲネスや、いまなお神の道を曲げて歩き回っている多くの者たちについては、彼らがいかなる権威から出てきたのかを私に示すがよい。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 30.10
Si alium Deum praedicant, quomodo ejus Dei rebus et litteris et nominibus utuntur adversus quem praedicant? si eumdem, quomodo aliter?
PL 2, 43Bもし彼らが別の神を宣べ伝えているのなら、彼らが宣べ伝えている当のその神に逆らいながら、なぜその神の事物や文書や名を用いるのか。もし同じ神を宣べ伝えているのなら、なぜ違う仕方でするのか。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 30.11
Probent se novos apostolos esse: dicant Christum iterum descendisse, iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum, iterum resuscitatum: sic enim Apostolos solet facere, dare illis praeterea virtutem eadem signa edendi, quae et ipse.
PL 2, 43B彼らは自分たちが新しい使徒であることを証明するがよい。キリストが再び降り、再び自ら教え、再び十字架にかけられ、再び死に、再び甦らされたと言うがよい。なぜなら、そのようにしてこそキリストは使徒たちを作るのが常であり、そのうえ彼らに、自らと同じしるしを行う力を与えるのだからである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 30.12
Volo igitur et virtutes eorum proferri; nisi quod agnosco maximam virtutem eorum, qua Apostolos in perversum aemulantur: illi enim de mortuis vivos faciebant, isti de vivis mortuos faciunt.
PL 2, 43Cそれゆえ私は、彼らの力もまた示されることを望む。ただし、彼らの最大の力については私はすでに承知している——それによって彼らは使徒たちに逆さまに張り合っているのである。すなわち、使徒たちは死者たちから生者を作ったが、彼らは生者たちから死者を作るのである。