テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XLIV 第XLIV章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 59A · 5 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 44.1

1

Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad probationem veritatis accedunt; a qua divertere nemini expedit, qui meminerit futuri judicii quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal astare reddentes rationem in primis ipsius fidei.

PL 2, 59A

したがって、我々のもとにあるこうした、より厳格な規律の証しは、真理の証明に加わるものである。来るべき裁きを思い起こす者であれば、この真理から逸れることは誰にとっても益とならない。その裁きにおいては、我々すべてがキリストの法廷に立ち、何よりもまず信仰そのものについて申し開きをしなければならないのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 44.2

2

Quid ergo dicent qui illam stupraverint adulterio haeretico, virginem traditam a Christo? Credo, allegabunt, nihil unquam sibi ab illo vel ab apostolis ejus, de seris et perversis doctrinis futuris praenuntiatum, et de cavendis abominandisque praeceptum.

PL 2, 59A

それでは、キリストから引き渡された処女を、異端の姦淫によって汚した者たちは、何と言うであろうか。おそらく彼らはこう申し立てるであろう——後の世に現れる邪悪で倒錯した教えについて、キリストからも使徒たちからも何も予告されたことはなく、それを警戒し忌避すべきことも命じられたことはなかった、と。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 44.3

3

Agnoscant suam potius culpam quam illorum, qui nos tanto ante praestruxerunt. Adjicient praeterea multa de auctoritate cujusque doctoris haeretici; illos maxime doctrinae suae fidem confirmasse, mortuos suscitasse, debiles reformasse, futura significasse, uti merito apostoli crederentur.

PL 2, 59B

彼らは、あれほど前から我々に備えを与えてくれた方々の咎ではなく、むしろ自分自身の咎を認めるべきである。彼らはさらに、それぞれの異端の教師の権威について多くを付け加えるであろう——その教師たちは、死者を甦らせ、弱った者を癒し、未来の事柄を予告することによって、自らの教えの信頼性を何よりも確証したので、当然にも使徒であると信じられるに値した、と。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 44.4

4

Quasi nec hoc scriptum sit, venturos multos qui etiam virtutes maximas ederent, ad fallaciam muniendam corruptae praedicationis. Itaque veniam merebuntur?

PL 2, 59B

あたかも、多くの者が来て、腐敗した宣教の欺瞞を固めるために、この上ない力ある業さえ行うであろうと、書かれていなかったかのようにである。かくして、彼らは赦しに値するであろうか。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 44.5

5

Qui memores dominicarum et apostolicarum denuntiationum in fide integri steterint, credo de venia periclitabuntur, respondente Domino: «Praenuntiaveram plane futuros fallaciae magistros in meo nomine et Prophetarum et Apostolorum etiam; et discentibus meis eadem ad vos praedicare mandaveram; semel evangelium et ejusdem regulae doctrinam apostolis meis delegaveram; sed cum vos non crederetis, libuit mihi postea aliqua inde mutare: resurrectionem promiseram etiam carnis; sed recogitavi ne implere non possem: natum me ostenderam ex virgine; sed postea turpe mihi visum est: patrem dixeram qui solem et pluvias fecit, sed alius me pater melior adoptavit: prohibueram vos aurem accommodare haereticis, sed erravi...?» Talia capit opinari eos qui exorbitant, et fidei veritatis periculum non cavent.

PL 2, 59B

主と使徒たちの警告を思い起こし、信仰において純正なまま立ち続けた者たちは、赦しに関して危うい立場に置かれるであろう、と私は思う。主はこう答えられるであろう——「私は、私の名のもとに、また預言者たちや使徒たちの名のもとにも、欺きの教師たちが来るであろうことを、明らかに予告していた。そして私の弟子たちに、同じことを汝らに宣べ伝えるよう命じておいた。私は一度、福音と同じ規範の教えを、私の使徒たちに委ねた。しかし汝らが信じなかったので、その後私はいくらかそこから変更する気になった。私はまた肉の復活をも約束していた。しかし、それを果たせないかもしれないと考え直した。私は処女から生まれたことを示していた。しかし後になって、それは恥ずべきことに思われた。私は太陽と雨を作った方を父と呼んでいた。しかし、別のより良き父が私を養子とした。私は汝らに、異端者たちに耳を貸すことを禁じていた。しかし私は誤っていた……」と。逸脱する者たち、真理の信仰にとっての危険を警戒しない者たちは、こうしたことを思い描くことができるのである。