De Praescriptionibus adversus Haereticos 5.1
Porro, si dissensiones et schismata increpat, quae sine dubio mala sunt, et incontinenti haereses subjungit (I Cor., XI, 18).
PL 2, 17Aしかも、彼は不和と分裂を叱責しており、それらは疑いなく悪であるが、それに続けて即座に異端を付け加えている(1コリント11:18)。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 5.2
Quod malis adjungat, malum utique profitetur, et quidem majus; cum ideo credidisse se dicat de schismatibus et dissensionibus, quia sciret etiam haereses oportere esse.
PL 2, 17A悪しきものに付け加えているということは、彼はそれをまさしく悪と、しかもより大きな悪と認めているのである。というのも、彼は分裂と不和について信じた理由を、異端もまた存在しなければならないことを知っていたからだと述べているのだから。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 5.3
Ostendit enim, gravioris mali prospectu, de levioribus se facile credidisse; certe, non ut ideo de malis crediderit, quia haereses bonae essent; sed uti de pejoris quoque notae tentationibus praemoneret non esse mirandum, quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet quos non potuerit depravare.
PL 2, 17A彼はこう示している——より重い悪を見越していたからこそ、より軽いことについては容易に信じたのだ、と。もちろん、異端が善いものであるがゆえに悪しきことを信じたわけではなく、むしろ、より劣悪な種類の試練についても驚くには当たらないとあらかじめ告げるためであった。そしてその試練は、確かな者たち——すなわち堕落させることのできなかった者たち——を明らかにするために向かうのだ、と彼は言うのである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 5.4
Denique si totum capitulum ad unitatem continendam, et separationes coercendas sapit, haereses vero non minus ab unitate divellunt, quam schismata et dissensiones; sine dubio et haereses in ea conditione reprehensionis constituit, in qua schismata et dissensiones.
PL 2, 17B実に、もしこの章全体が一致を保ち分離を抑えることを旨としているのであれば、そして異端もまた分裂や不和に劣らず一致から引き裂くものであるならば、彼は疑いなく異端をも、分裂や不和と同じ非難の境遇に置いているのである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 5.5
Ac per hoc, non eos probabiles facit, qui in haereses diverterint, cum maxime diverti ab ejusmodi objurget, edocens unum omnes loqui et idipsum sapere (I Cor., I, 10), quod etiam haereses non sinunt.
PL 2, 17Bこのことによって、彼は異端へと逸れて行った者たちを確かな者とはしていない。むしろ、まさしくそのように逸れて行くことを最も強く叱責し、すべての者が一つのことを語り、同じことを思うよう教えているのである(1コリント1:10)。異端はそれを許さない。