テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XXXVI 第XXXVI章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 48C · 6 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 36.1

1

Age jam, qui voles curiositatem melius exercere in negotio salutis tuae, percurre Ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc cathedrae Apostolorum suis locis praesident; apud quas ipsae authenticae litterae eorum recitantur, sonantes vocem et repraesentantes faciem uniuscujusque.

PL 2, 48C

さあ、お前がもし、自分の救いの務めにおいて好奇心をもっとよく働かせたいと望むならば、使徒的な諸教会をめぐり歩くがよい。そこでは今なお使徒たちの座がそれぞれの場所に据えられ続けており、そこでは彼らの真正の書簡そのものが朗読され、その一人一人の声を響かせ、顔を映し出しているのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 36.2

2

Proxima est tibi Achaia? habes Corinthum. Si non longe es a Macedonia, habes Philippos, habes Thessalonicenses. Si potes in Asiam tendere, habes Ephesum. Si autem Italiae adjaces, habes Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est.

PL 2, 49A

お前にアカイアが近いか。お前にはコリントがある。マケドニアから遠くないならば、お前にはピリピがあり、テサロニケの人々がいる。アシアへ向かうことができるならば、お前にはエフェソがある。もしイタリアに接しているならば、お前にはローマがあり、そこからは我々にも権威が間近にある。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 36.3

3

Ista quam felix Ecclesia! cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt; ubi Petrus passioni Dominicae adaequatur; ubi Paulus Joannis exitu coronatur; ubi Apostolus Joannes, posteaquam, in oleum igneum demersus, nihil passus est, in insulam relegatur; videamus quid didicerit, quid docuerit, cum Africanis quoque Ecclesiis contesserarit.

PL 2, 49A

このローマの教会は、なんと幸いな教会であることか。使徒たちはその教会に、自らの血とともに教えの全てを注ぎ尽くした。そこではペトロが主の受難に等しくされ、そこではパウロがヨハネと同じ最期によって冠を受け、そこでは使徒ヨハネが、燃える油の中に沈められながらも何の苦しみも受けず、その後に島へと追放された。この教会が何を学び、何を教え、アフリカの諸教会ともいかなる交わりの証を交わしたかを、我々は見てみよう。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 36.4

4

Unum Deum novit, creatorem universitatis, et Christum Jesum ex virgine Maria Filium Dei creatoris, et carnis resurrectionem; Legem et Prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris miscet, et inde potat fidem; eam aqua signat, Sancto Spiritu vestit, eucharistia pascit, ad martyrium exhortatur, et ita adversus hanc institutionem neminem recipit.

PL 2, 49B

この教会は、唯一の神、万物の創造主を知り、童貞マリアより生まれたキリスト・イエス、創造主なる神の子を知り、肉の復活を知っている。律法と預言者とを福音書や使徒たちの書簡と結び合わせ、そこから信仰を汲んで飲ませる。その信仰を水によって印し、聖なる霊によって装い、聖体によって養い、殉教へと励ます。そしてこの教えに反する者は、誰一人として受け入れない。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 36.5

5

Haec est institutio, non dico jam quae futuras haereses praenuntiabat, sed de qua haereses prodierunt. Sed non fuerunt ex illa, ex quo factae sunt adversus illam.

PL 2, 50A

これが、その教えである。私はもはや、これが将来の異端を予告していたなどとは言わない。そうではなく、異端たちがそこから出て来た、まさにその教えなのである。しかし彼らは、その教えに逆らう者となったその時から、もはやそこから出た者ではなくなっていたのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 36.6

6

Etiam de olivae nucleo mitis et optimae et necessariae asper oleaster oritur; etiam de papavere ficus gratissimae et suavissimae ventosa et vana caprificus exsurgit. Ita et haereses de nostro frutice, non nostro genere; veritatis grano, sed mendacio sylvestres.

PL 2, 50A

また、穏やかで最良の、なくてはならぬオリーブの核からも、荒々しい野生のオリーブが生じる。この上なく快く甘美な無花果の種粒からもまた、うつろで空しい野生の無花果が生え出る。かくして異端もまた、我々の若木から出てはいても我々の種族のものではなく、真理という種からではあっても、偽りによって野生と化したものなのである。