De Praescriptionibus adversus Haereticos 48.1
Corpocrates praeterea hanc tulit sectam. Unam esse dicit Virtutem in superioribus principalem, ex hac prolatos angelos, atque virtutes: quos distantes longe a superioribus virtutibus, mundum istum in inferioribus partibus condidisse; Christum non ex virgine Maria natum, sed ex semine Joseph, hominem tantummodo genitum, sane prae caeteris justitiae cultu, vitae integritate meliorem: hunc apud Judaeos passum: solam animam ipsius coelo receptam, eo quod et firmior et robustior caeteris fuerit: ex quo colligeret, tentata animarum sola salute, nullas corporis resurrectiones.
PL 2, 66Bさらにカルポクラテスは、この分派を持ち込んだ。彼は、上位にある根源的な唯一の力があり、これから天使たちと諸力とが発出した、と言う。そしてこれらは、上位の諸力から遠く隔たっており、この世界を下位の諸部分において創建した、とする。キリストは処女マリアから生まれたのではなく、ヨセフの種から生まれた、ただの人間として生を受けた者であり、確かに他の人々に比べて、正義の実践と生の清廉さにおいて優れていた、とする。この方はユダヤ人のもとで苦しみを受けたが、彼の魂のみが天に受け入れられた、というのも、他の者たちよりも堅固で強靭であったからである、とする。ここから彼は、魂の救いのみが試みられるのであって、肉体の復活は一切ない、と結論する。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 48.2
Post hunc Cerinthus haereticus erupit, similia docens. Nam et ipse mundum institutum esse ab illis dicit: Christum ex semine Joseph natum proponit, hominem illum tantummodo sine divinitate contendens, ipsam quoque legem ab angelis datam perhibens: Judaeorum Deum non Dominum, sed angelum promens.
PL 2, 67A彼の後、異端者ケリントスが現れ、同様のことを教えた。彼もまた、世界はかの者たち〔天使たち〕によって建てられた、と言う。キリストはヨセフの種から生まれた、と説き、彼はただの人間であって神性を持たない、と主張し、律法もまた天使たちによって与えられたものである、と言い立てる。そしてユダヤ人の神は「主」ではなく、一天使にすぎない、と示す。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 48.3
Hujus successor Hebion fuit, Cerintho non in omni parte consentiens, quod a Deo dicat mundum, non ab angelis factum: et quia scriptum sit, Nemo discipulus super magistrum, nec servus super dominum. Legem etiam proponit, scilicet ad excludendum Evangelium, et vindicandum Judaismum.
PL 2, 67A彼の後継者はエビオンであった。彼はケリントスとすべての点で一致するわけではなく、世界は天使たちによってではなく神によって造られた、と言う。また、「弟子はその師にまさらず、僕はその主人にまさらない」(マタイ10:24)と書かれているからだ、とも言う。彼はまた律法を掲げるが、それは福音を締め出し、ユダヤ教を擁護するためである。