テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XLVII 第XLVII章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 63B · 18 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.1

1

Accesserunt his haeretici etiam illi, qui Ophitae nuncupantur. Nam serpentem magnificant in tantum, utillum etiam ipsi Christo praeferant. Ipse enim, inquiunt, scientiae nobis boni et mali originem dedit.

PL 2, 63B

これらの者たちに加えて、オフィス派と呼ばれる異端者たちも現れた。彼らは蛇をこの上なく崇め、キリストその方よりもこれを上に置くほどである。彼らは言う——「この者こそ、我々に善悪の知識の起源を与えたのだ」と。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.2

2

Hujus animadvertens potentiam et majestatem Moyses, inquiunt, aereum posuit serpentem: et quicunque ipsum aspexerunt, sanitatem consecuti sunt.

PL 2, 63B

彼らは言う——「この者の力と威厳とに気づいて、モーセは青銅の蛇を立てたのであり、これを見た者は誰でも癒しを得た」と。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.3

3

Ipse, aiunt praeterea, Christus in Evangelio suo imitatur serpentis ipsius sacram potestatem, dicendo: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis: ipsum introducunt ad benedicenda Eucharistia sua.

PL 2, 64A

さらに彼らは言う——「キリスト自身もまた、その福音書のうちで、この蛇の聖なる力を真似て、『モーセが荒野で蛇を上げたように、人の子も上げられなければならない』(ヨハネ3:14)と語っている」と。そして彼らは、この蛇を自分たちの聖餐の祝福に持ち込むのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.4

4

Sed tota istius erroris et scena et doctrina inde fluxit. Dicunt enim de illo summo primario aeone complures alios aeones extitisse inferiores; omnibus tamen istis aeonem antistare, cujus sit nomen Jaldabaoth.

PL 2, 64A

しかし、この誤りの舞台立てと教えの全体は、そこから流れ出たものである。彼らは、かの至高の第一のアイオーンから、下位の他の多くのアイオーンたちが生じたのだと言う。しかし、これらすべての上に立つ一つのアイオーンがあり、その名はヤルダバオトであるという。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.5

5

Hunc autem conceptum esse ex altero aeone aeonibus inferioribus permixto: seque postea, cum in superiora voluisset eniti, gravitate materiae permixta sibi, non potuisse ad superiora pervenire, in medietate relictum, extendisse totum, effecisse sic coelum.

PL 2, 64A

この者は、下位のアイオーンたちと混じり合った別のアイオーンから懐胎されたのだという。そして後に、自らが上へと昇ろうとしたとき、自らに混じった質料の重さのために、上なる領域に到達することができず、中間に留め置かれ、自らを全体へと広げ、そのようにして天を造り出したのだという。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.6

6

Jaldabaoth tamen inferius descendisse, et fecisse sibi filios septem: quem occlusisse superiora dilatatione; ut quia angeli quae superiora essent, scire non possent, ipsum solum Deum putarent.

PL 2, 64A

しかし、ヤルダバオトはさらに下へと降り、自分のために七人の子らを造ったのだという。彼はその広がりによって上なるものを閉ざしてしまい、それゆえ天使たちは上に何があるかを知ることができず、彼のみを神であると思い込んだのだという。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.7

7

Virtutes igitur illas et angelos inferiores hominem fecisse: et quia ab infirmioribus et mediocribus virtutibus institutus esset, quasi vermem jacuisse reptantem.

PL 2, 64B

そこで、これらの力と下位の天使たちが人間を造ったのだという。そして、人間はより弱く凡庸な力によって造られたがゆえに、あたかも虫のように這いつくばって横たわっていたのだという。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.8

8

Illum vero aeonem ex quo Jaldabaoth processisset, invidia commotum, scintillam quamdam jacenti homini immisisse qua excitatus per prudentiam saperet, et intelligere posset superiora.

PL 2, 64B

しかし、ヤルダバオトがそこから出たかのアイオーンは、妬みに動かされて、横たわる人間にある一つの火花を送り込んだ。それによって人間は目覚め、思慮によって悟りを得て、上なるものを理解できるようになったのだという。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.9

9

Sic rursum Jaldabaoth istum in indignationem conversum ex semetipso edidisse virtutem, et similitudinem serpentis: et hanc fuisse virtutem in paradiso, id est, istum fuisse serpentem, cui Eva quasi Filio Dei crediderat.

PL 2, 64B

こうして今度は、ヤルダバオトは憤りに転じ、自らのうちから一つの力と、蛇の似姿とを生み出したのだという。そしてこの力こそが楽園にあった蛇であり、エバは、これを神の子であるかのように信じたのだという。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.10

10

Decerpsit, inquiunt, de fructu arboris, atque ideo generi humano scientiam bonorum et malorum contribuit. Christum autem non in substantia carnis fuisse, salutem carnis sperandam omnino non esse. Necnon etiam erupit alia quoque haeresis, quae dicitur Cainaeorum.

PL 2, 65A

彼らは言う——「彼女は木の実をもぎ取り、それによって人類に善悪の知識をもたらした」と。しかし、キリストは肉の実体においては存在せず、肉に救いを望むことなど全くあり得ないとする。さらに、カイン派と呼ばれる別の異端も現れた。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.11

11

Et ipsi enim magnificant Cain, quasi ex quadam potenti virtute conceptum, quae operata sit in ipso. Nam Abel ex inferiore virtute conceptum, procreatum, et ideo inferiorem repertum.

PL 2, 65A

この者たちもまた、カインを崇め、あたかも彼のうちに働いたある力強い力によって懐胎されたかのように扱う。他方アベルは、より劣った力によって懐胎され、生み出されたので、より劣った者と見なされたのだとする。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.12

12

Hi qui hoc adserunt, etiam Judam proditorem defendunt, admirabilem illum et magnum esse memorantes, propter utilitates quas humano generi contulisse jactatur. Quidam enim ipsorum gratiarum actionem Judae propter hanc caussam reddendam putant.

PL 2, 65A

これを主張する者たちは、裏切り者ユダをも弁護し、彼が人類にもたらしたと誇られる益のゆえに、驚嘆すべき偉大な者であると言い立てる。彼らのうちのある者たちは、このゆえにこそユダに感謝が捧げられるべきだと考えている。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.13

13

Animadvertens enim, inquiunt, Judas, quod Christus vellet veritatem subvertere, tradidit illum, ne subverti veritas posset.

PL 2, 65B

彼らは言う——「ユダは、キリストが真理を覆そうとしていることに気づき、真理が覆されることのないよう、彼を引き渡したのだ」と。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.14

14

Et alii sic contra disputant et dicunt: Quia potestates hujus mundi nolebant pati Christum, ne humano generi per mortem ipsius salus pararetur, saluti consulens generis humani, tradidit Christum, ut salus, quae impediebatur per virtutes, quae obsistebant ne pateretur Christus, impediri omnino non posset: et ideo per passionem Christi non posset salus humani generis retardari.

PL 2, 65B

また他の者たちは、これに反対してこう論じ、こう言う——「この世の権力ある者たちは、キリストの死によって人類に救いがもたらされることを望まず、キリストが苦しみを受けるのを妨げようとしていた。それゆえユダは、人類の救いを気遣って、キリストを引き渡したのである。それは、キリストが苦しみを受けるのを妨げる力によって阻まれていた救いが、もはやまったく阻まれ得なくなるためであり、こうしてキリストの受難によって、人類の救いがもはや遅らされ得なくなるためであった」と。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.15

15

Sed et illa haeresis processit, quae dicitur Sethoitarum. Hujus perversitatis doctrina haec est: duos homines ab angelis constitutos, Cain et Abel; propter hos magnas inter angelos contentiones et discordias extitisse; ob hanc causam illam virtutem quae super omnes virtutes esset, quam matrem pronuntiant, dum Abel interfectum dicerent, voluisse concipi et nasci hunc Seth loco Abelis, ut evacuarentur angeli illi, qui duos priores illos homines condidissent, dum hoc semen mundum moritur et nascitur.

PL 2, 65B

さらに、セト派と呼ばれる異端も現れた。この倒錯の教えは次の通りである——カインとアベルという二人の人間が天使たちによって造られた。この二人のゆえに、天使たちの間に大きな争いと不和が生じた。この理由から、あらゆる力にまさるあの力——彼らはこれを母と呼ぶ——は、アベルが殺されたと言われるとき、アベルの代わりにこのセトが懐胎され生まれることを望んだ。それは、かの二人の最初の人間を造った天使たちが、この清らかな種が死んでは生まれるうちに、無力にされるためであったという。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.16

16

Permixtiones enim dicunt angelorum et hominum iniquas fuisse: ob quam caussam illam virtutem, quam (sicut diximus) pronuntiant matrem, ad vindictam etiam cataclysmum inducere, ut et illud permixtionis semen tolleretur: et hoc solum semen, quod esset purum, integrum custodiretur.

PL 2, 66A

彼らは、天使たちと人間たちとの交わりが不義なものであったと言う。この理由のゆえに、あの力——先に述べたように彼らが母と呼ぶもの——は、報復として大洪水をも引き起こし、その混淆の種が取り除かれるようにし、純粋で汚れのない種だけが守られるようにしたのだという。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.17

17

Sed enim illos qui seminis illos prioris instituissent, occulte et latenter, et ignorante illa matre Virtute, cum illis octo animabus in arcam misisse etiam semen Cham, quo semen malitiae non periret, sed cum caeteris conservatum, et post cataclysmum terris redditum, exemplo caeterorum excresceret, et effunderetur, et totum orbem et impleret et occuparet.

PL 2, 66A

しかし、かの以前の種を造り出した者たちは、密かに、人知れず、そして母なる力の知らないうちに、あの八つの魂とともに、ハムの種をも箱舟の中に送り込んだのだという。それは、悪の種が滅びることなく、他の者たちとともに保たれ、大洪水の後に地上へと戻され、他の者たちの例にならって増え広がり、地の全面に満ちてこれを占めるためであったという。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 47.18

18

De Christo autem sic sentiunt, ut dicant illum tantummodo Seth, et pro ipso Seth ipsum fuisse.

PL 2, 66B

しかし、キリストについては、彼らはこう考えている——キリストはただセトそのものであり、セトの代わりに彼自身がいたのだ、と。