テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XXXIV 第XXXIV章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 47A · 6 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 34.1

1

Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum, quae sub Apostolis fuisse ab ipsis Apostolis discimus; et tamen nullam invenimus institutionem, inter tot diversitates perversitatum, quae de Deo creatore universorum controversiam moverit.

PL 2, 47A

思うに、以上が、使徒たちのもとにあったと当の使徒たち自身から我々が知る、紛い物の教えの諸種である。それでいて、これほど多くの逸脱の相違があるうちにも、万物の創造主なる神について争いを起こした教えを、我々は一つも見出さない。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 34.2

2

Nemo alterum Deum ausus est suspicari. Facilius de Filio quam de Patre haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium Deum solius bonitatis induceret; Apelles creatorem angelorum nescio quem gloriosum superioris Dei, faceret Deum legis et Israelis, illum igneum affirmans; Valentinus aeonas suos spargeret, et unius aeonis vitium in originem deduceret Dei creatoris.

PL 2, 47A

誰一人、別の神があるなどと思い描くことをあえてしなかった。父についてよりも子についての方が、まだためらいが生じやすかった——マルキオンが、創造主のほかに善のみからなる別の神を持ち込むまでは。アペレスは、より上位の神に属する何者とも知れぬ栄光ある天使たちの創造者を、律法とイスラエルの神とし、その神は火のごとき者であると主張した。ウァレンティヌスは自分のアイオーンたちを撒き散らし、あるアイオーンの一つの欠陥を、創造主なる神の起源へと持ち込んだ。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 34.3

3

His solis, et his primis revelata est veritas Divinitatis, majorem scilicet dignationem et pleniorem gratiam a diabolo consecutis, qui Deum sic quoque voluerit aemulari, ut de doctrinis venenorum, quod Dominus negavit, ipse faceret discipulos super magistrum.

PL 2, 47B

神性の真理は、これらの者たちにのみ、しかもこれらの者たちに初めて啓示された。すなわち、悪魔からより大きな恩顧と、より満ちた恩寵とを得た者たちに、である。悪魔は、主が拒んだこと——弟子を師の上に立たせること——を、毒の教えによって自ら成し遂げることで、神とすら張り合おうとしたのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 34.4

4

Eligant igitur sibi tempora universae haereses, quae quando fuerint, dummodo intersit quae quando, dum de veritate non sint.

PL 2, 47B

それゆえ、あらゆる異端には、それぞれ自分の時を選ばせておくがよい。どれがいつのものであったかなど、それが問題になるとしても、彼らが真理から出たものでない限りは、意味をなさないのだから。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 34.5

5

Utique quae ab Apostolis nominatae non fuerunt, sub Apostolis fuisse non possunt: si enim fuissent, nominarentur et ipsae, ut et ipsae coercendae. Quae vero sub Apostolis fuerunt, in sua nominatione damnantur.

PL 2, 47B

使徒たちによって名指されなかった異端は、使徒たちのもとにあったはずがない。もしあったのならば、それらもまた、抑えられるべきものとして名指されていたはずだからである。他方、使徒たちのもとにあった異端は、名指されることによって断罪されている。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 34.6

6

Sive ergo eaedem nunc sunt aliquanto expolitiores, quae sub Apostolis rudes, habent suam exinde damnationem; sive aliae quidem fuerunt, aliae autem postea obortae, quidam ex illis usurpaverunt, habendo cum eis consortium praedicationis, habeant necesse est etiam consortium damnationis; praecedente illo fine supradicto posteritatis, quo, etsi nihil de damnatitiis participarent, de aetate sola praejudicarentur; tanto magis adulterae, quanto nec ab Apostolis nominatae. Unde firmius constat, has esse, quae adhuc tunc nuntiabantur futurae.

PL 2, 47B

したがって、これらの異端が、使徒たちのもとでは未熟であったものが、今ではいくらか洗練されたものになっているのだとすれば、それだけで彼らはすでに断罪されている。あるいは、一部は当時からあり、一部はのちに生じたのだとして、後発の者たちがそれら〔先発の異端〕から取り込んだのだとすれば、宣教における結びつきを彼らと共にする以上、断罪における結びつきをも彼らと共にせざるを得ない。先に述べた後発性というあの帰結が先んじて働くからであり、それによれば、たとえ断罪される事柄そのものに一切与っていなかったとしても、時代の遅さそのものだけで、あらかじめ不利な判定を受けることになる。ましてや、使徒たちによって名指されもしなかった以上、彼らはいっそう紛い物である。ここから、これらの異端こそ、当時なお将来のものとして予告されていたそのものであることが、いっそう確かに立証されるのである。