テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput VIII 第VIII章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 21A · 12 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 8.1

1

QUAERITE ET INVENIETIS; Venio itaque ad illum articulum, quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem, et haeretici inculcant ad importandam scrupulositatem. Scriptum est (inquiunt): Quaerite et invenietis (Matth., VIII, 7).

PL 2, 21A

「求めよ、さらば見出さん。」そこで私は、我々の側の者たちが好奇心の入り口として掲げ、異端者たちが些末な詮索を持ち込むために説き込む、あの一句に至る。「求めよ、さらば見出さん」と書かれている、と彼らは言う(マタイ7:7)。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 8.2

2

Quando hanc vocem Dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis doctrinae suae, cum adhuc dubitaretur apud omnes, an Christus esset, et cum adhuc nec Petrus illum Dei Filium pronuntiasset; cum etiam Joannes de illo certus esse desiisset.

PL 2, 21A

主がこの言葉を発せられたのはいつであったか、思い起こそうではないか。思うに、それは主の教えのまさに初めの頃であって、彼がキリストであるかどうかがなお万人のもとで疑われ、ペトロもまだ彼を神の子であると宣言しておらず、ヨハネでさえも彼について確信を持てなくなっていた時のことである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 8.3

3

Merito ergo tunc dictum est, Quaerite et invenietis, quando quaerendus adhuc erat, qui adhuc agnitus non erat. Et hoc quantum ad Judaeos; ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius, qui habebant ubi quaererent Christum.

PL 2, 21B

それゆえ「求めよ、さらば見出さん」と言われたのは当然であった。その時にはまだ、認められていなかった彼を、なお求めなければならなかったのだから。そしてこれは、ユダヤ人たちに関する限りのことである。実にこの嘲りの言葉全体は、キリストを求める手立てを持っていた彼らにこそ関わるのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 8.4

4

Habent, inquit, Moysen et Heliam (Luc., XVI, 29), id est legem et prophetas Christum praedicantes, secundum quod et alibi (Joan., V, 39), Scrutamini, inquit, Scripturas in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur.

PL 2, 21B

「彼らはモーセとエリヤを持っている」と言われている(ルカ16:29)、すなわち、キリストを予告する律法と預言者たちを。それは他の箇所にも通じることであって(ヨハネ5:39)、「聖書を調べよ、汝らはその中に救いを望んでいるのだから。それらは私について語っているのだ」と言われている。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 8.5

5

Hoc erit, QUAERITE ET INVENIETIS; nam et sequentia in Judaeos competere manifestum est: Pulsate et aperietur vobis. Judaei retro penes Deum fuerant; dehinc ejecti ob delicta, extra Deum esse coeperunt.

PL 2, 21B

これが「求めよ、さらば見出さん」ということである。というのも、これに続く言葉もユダヤ人にこそ当てはまることは明らかだからである。「叩け、さらば汝らに開かれん」。ユダヤ人たちはかつて神のもとにあったが、その後、罪のゆえに追い出され、神の外に置かれ始めたのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 8.6

6

Nationes vero nunquam penes Deum, nisi stillicidium de situla, et pulvis ex area, et foris semper (Isai, XL, 15).

PL 2, 21B

だが諸国民は、決して神のもとにあったことはなく、ただ「桶からしたたる一滴、脱穀場の塵」(イザヤ40:15)に過ぎず、常に外にあった。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 8.7

7

Itaque qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi nunquam fuit? quam januam novit, in quam nec receptus, nec ejectus aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is potius pulsabit et ostium novit?

PL 2, 21C

それゆえ、常に外にあった者が、どうして一度もいたことのない場所を叩くことができようか。一度も迎え入れられたことも、追い出されたこともない戸口を、どうして知っていようか。むしろ、自分が内にいたことがあり、外へ追いやられたのだと知っている者こそが、叩くのであり、その戸口を知っているのではないか。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 8.8

8

Etiam, PETITE ET ACCIPIETIS ei competit, qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum; a Deo scilicet Abraham, Isaac et Jacob, quem nationes non magis noverant, quam ullam repromissionem ejus.

PL 2, 22A

同様に、「求めよ、さらば与えられん」もまた、誰に求めるべきかを知っていた者にこそ当てはまる——その者からすでに何かが約束されていたのだから。すなわちアブラハム、イサク、ヤコブの神からであり、諸国民はその神を、その約束をも、まったく知らなかったのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 8.9

9

Et ideo ad Israel loquebatur: Non sum, inquit (Matth., X, 15), missus nisi ad oves perditas domus Israel .

PL 2, 22A

それゆえ、彼はイスラエルに向かって語っていた。「私はイスラエルの家の失われた羊以外には遣わされていない」と言われている(マタイ10:15)。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 8.10

10

Nondum canibus jactabat panem filiorum, nondum in viam nationum ire mandabat (Matth., XXVIII, 19); siquidem in fine praecepit, ut vaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox Spiritum Sanctum Paracletum, qui illos deducturus esset in omnem veritatem (Joan., XVI, 13).

PL 2, 22A

彼はまだ子らのパンを犬に投げ与えてはおらず、まだ諸国民の道へ行くようにと命じてもいなかった(マタイ28:19)。というのも、終わりに至ってようやく、諸国民を教え、洗礼を授けるために行くようにと命じたのであり、彼らはやがて、自分たちをあらゆる真理へと導くことになる聖なる霊パラクレートスを受けることになっていたからである(ヨハネ16:13)。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 8.11

11

Et hoc erga illos fecit. Quod si nationibus destinati doctores, Apostoli ipsi quoque doctorem consecuturi erant Paracletum, multo magis vacabit erga nos QUAERITE ET INVENIETIS, quibus ultro erat obventura doctrina per Apostolos, et ipsis Apostolis per Spiritum Sanctum.

PL 2, 22B

そして彼は、彼らに対してこれを行ったのである。もし諸国民のために定められた教師たち、すなわち使徒たち自身でさえも、教師なるパラクレートスを受けることになっていたのだとすれば、まして「求めよ、さらば見出さん」は、我々にはなおさら当てはまらないであろう。我々には、使徒たちを通して、そして使徒たち自身には聖なる霊を通して、教えがおのずと到来することになっていたのだから。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 8.12

12

Omnia quidem dicta Domini omnibus posita sunt, quae per aures Judaeorum ad nos transierunt; sed pleraque in personas directa, non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum.

PL 2, 22B

確かに、主の御言葉はすべて、万人のために置かれたものであり、ユダヤ人たちの耳を通して我々のもとへ伝えられてきた。しかし、その多くは特定の人々に向けられたものであって、我々にとっては、固有の訓戒としてではなく、実例として立てられているのである。