テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XXV 第XXV章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 37A · 7 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 25.1

1

Sed ut diximus, eadem dementia est, cum confitentur quidem, nihil Apostolos ignorasse, nec diversa inter se praedicasse; non tamen omnia volunt illos omnibus revelasse: quaedam enim palam, et universis; quaedam secreto, et paucis demandasse: quia et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi .

PL 2, 37A

しかし、我々がすでに述べたとおり、これも同じ狂気である。彼らは、使徒たちに知らないことは何一つ無く、互いに異なることを説いたのでもないと認めながらも、なお、使徒たちがすべてをすべての人に啓示したとは認めようとしない。ある事柄は公然と、すべての人に。ある事柄は密かに、少数の者にのみ委ねた、と言うのである。パウロがテモテに対してこの言葉を用いたのも、そのためだと言う。「テモテよ、託されたものを守れ」。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 25.2

2

Et rursum: Bonum depositum serva. Quod hoc depositum est tacitum, ut alteri doctrinae deputetur? An illius denuntiationis, de qua ait: Hanc denuntiationem commendo apud te, fili Timothee.

PL 2, 37B

そしてまた、「良き託されたものを守れ」ともある。この託されたものが、別の教えに属するものとみなされるべき、秘められたものだとでもいうのか。それとも、彼が「この訓戒を、我が子テモテよ、汝に委ねる」と述べているところの、あの訓戒のことなのか。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 25.3

3

Item illius praecepti, de quo ait: Denuntio tibi ante Deum, qui vivificat omnia, et Jesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias praeceptum (I Tim., VI, 13) Quod autem praeceptum, et quae denuntiatio?

PL 2, 37B

同様に、彼が「あらゆるものを生かしたもう神の御前で、そしてポンティウス・ピラトゥスのもとで善い告白を証しされたイエス・キリストの御前で、汝に命じる。この命令を守れ」と述べている、あの命令についても言えることである(一テモテ6:13)。ではその命令とは何であり、その訓戒とは何であるか。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 25.4

4

Ex supra et infra scriptis intelligetur non nescio quid subostendi hoc dicto de remotiore doctrina, sed potius inculcari de non admittenda alia praeter eam, quam audierat ab ipso, et, puto, palam. Coram multis, inquit, testibus (II Tim., II, 2).

PL 2, 37B

前後に書かれていることから理解されるのは、この言葉によって何か隔絶した教えについてほのめかされているのではなく、むしろ、彼自身から聞いたもの以外の教えを受け入れてはならないということが、繰り返し説かれているということである。しかも、私が思うに、それは公然と語られたのである。「多くの証人の前で」と彼は言う(二テモテ2:2)。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 25.5

5

Quos multos testes si nolunt Ecclesiam intelligi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit, quod sub multis testibus proferebatur.

PL 2, 37C

もし彼らが、この多くの証人を教会のことと解したくないというなら、それはどちらでもかまわない。多くの証人の前で語られたものであるからには、隠されたことなど何一つ無かったのだから。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 25.6

6

Sed nec quia voluit illum haec fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere (II Tim., II, 2) id quoque ad argumentum occulti alicujus Evangelii interpretandum est.

PL 2, 37C

また、彼が「他の人々をも教えるにふさわしい、信頼できる人々」にこれらのことを委ねることを望んだということも(二テモテ2:2)、何か隠された福音があるという論拠として解釈されてはならない。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 25.7

7

Nam cum dicit, haec, de eis dicit, de quibus in praesenti scribebat; de occultis autem, ut de absentibus apud conscientiam, non haec, sed illa dixisset.

PL 2, 38A

なぜなら、彼が「これらのこと」と言うとき、それは彼がその時まさに書いていた事柄について言っているのであり、隠された事柄については——それが認識の上で不在であるものについて語るのと同様——「これらのこと」ではなく「あれらのこと」と言ったはずだからである。