De Praescriptionibus adversus Haereticos 39.1
Haec sunt ingenia de spiritalibus nequitiae, cum quibus luctatio est nobis, fratres, merito contemplanda, fidei necessaria, ut electi manifestentur, ut reprobi detegantur.
PL 2, 52Cこれらこそ、霊的な悪しき者どもの企みである。兄弟たちよ、我々はこれと格闘しているのであり、それは当然のこと熟考されるべきものであって、信仰にとって必要なことである。選ばれた者たちが明らかにされ、退けられるべき者たちが暴かれるためである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 39.2
Et ideo habent vim, et excogitandis instruendisque erroribus facilitatem, non adeo mirandam, quasi difficilem et inexplicabilem, cum de saecularibus quoque scripturis exemplum praesto sit ejusmodi facilitatis.
PL 2, 52Cそれゆえ彼らは、誤りを考え出し組み立てる力と容易さとを備えているのだが、それはさほど驚くべきことではない。まるで困難で説明のつかぬことであるかのようには思えない。というのも、世俗の書物にも、この種の容易さの実例がすぐに見出されるからである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 39.3
Vides hodie ex Virgilio fabulam in totum aliam componi, materia secundum versus, versibus secundum materiam concinnatis. Geta Medeam tragoediam ex Virgilio plenissime exsuxit.
PL 2, 52Cお前は今日、ウェルギリウスから全く別の物語が組み立てられるのを見ている。材料が詩行に合わせられ、詩行が材料に合わせられて仕立て上げられるのだ。ゲタは『メデイア』という悲劇を、ウェルギリウスから余すところなく吸い上げて作った。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 39.4
Meus quidem propinquus ex eodem poeta inter caetera styli sui otia Pinacem Cebetis explicuit. Homerocentones etiam vocari solent, qui de carminibus Homeri propria opera more centonario ex multis hinc inde compositis in unum sarciunt corpus.
PL 2, 53A私自身の縁者もまた、同じ詩人(ウェルギリウス)から、自らの筆の道楽の合間に、『ケベスの図』を書き上げた。ホメロス・ケントーネスと呼び慣わされる者たちもいる。彼らは、ホメロスの詩句から、あちこちから寄せ集めた多くの断片を、切り貼り師のやり方によって自分自身の作品として一つのまとまりに縫い合わせるのである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 39.5
Et utique foecundior divina litteratura ad facultatem cujuscumque materiae. Nec periclitor dicere ipsas quoque Scripturas sic esse ex Dei voluntate dispositas, ut haereticis materias subministrarent, cum legam oportere haereses esse, quae sine Scripturis esse non possunt.
PL 2, 53Aそして、神の文書は、いかなる材料についてであれ、その扱いやすさにおいて、当然のことながらいっそう豊かである。私は、聖典そのものもまた、神の御旨によって、異端者たちに材料を供給するように整えられているのだと言うことを、あえて危ぶみはしない。異端があるのは当然であると私が読んでいる以上は。聖典なくしては異端はあり得ないのだから。