テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XIV 第XIV章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 27A · 9 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 14.1

1

Haec regula a Christo, ut probabitur, instituta, nullas habet apud nos quaestiones, nisi quas haereses inferunt, et quae haereticos faciunt.

PL 2, 27A

この規範は、キリストによって定められたものであり——それはこれから証明されるであろう——我々のもとには、異端が持ち込み、異端者たちを作り出す問い以外、いかなる問いも生じない。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 14.2

2

Caeterum, manente forma ejus in suo ordine, quantum libet quaeras et tractes, et omnem libidinem curiositatis effundas; si quid tibi videtur, vel ambiguitate pendere, vel obscuritate obumbrari, est utique frater aliquis doctor gratia scientiae donatus, est aliquis inter exercitatos conversatus, aliquis tecum, curiosius tamen, quaerens; novissime, ignorare melius est, ne quod non debeas noris, quia quod debeas nosti Fides, inquit, tua te salvum fecit (Luc., XVIII, 42); non exercitatio Scripturarum.

PL 2, 27A

しかし、その規範の形がその秩序のうちにとどまっている限り、お前は好きなだけ求め論じてもよいし、好奇心のあらゆる衝動を注ぎ出してもよい。もし何かがお前に、あいまいさによって宙に浮いているように、あるいは不明瞭さによって影に覆われているように見えるなら、知識の恩寵を賜った兄弟である教師が必ずいるし、修練を積んだ者たちの間で交わってきた者もいるし、より好奇心に富んではいても、お前とともに求める者もいる。それでも最後には、知らずにいるほうがよい、知ってはならぬことを知ることのないように。なぜなら、お前は知るべきことは知っているのだから。「お前の信仰がお前を救った」と言われている(ルカ18:42)——聖典の修練によってではない。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 14.3

3

Fides in regula posita est: habes legem, et salutem de observatione legis: exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio. Cedat curiositas fidei; cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant, aut quiescant.

PL 2, 27B

信仰は規範のうちに据えられている。お前は律法を持ち、律法を守ることによる救いを持つ。しかし修練は好奇心のうちに成り立ち、熟達への熱意による栄誉のみを持つ。好奇心は信仰に道を譲るがよい、栄誉は救いに道を譲るがよい。少なくとも、それらは騒ぎ立てぬか、静まるかのいずれかであるべきだ。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 14.4

4

Adversus regulam nihil scire, omnia scire est. Ut non inimici essent veritatis haeretici, ut de refugiendis eis non praemoneremur, quale est conferre cum hominibus qui et ipsi adhuc se quaerere profiteantur?

PL 2, 27B

規範に逆らって何も知らないことこそ、すべてを知ることである。仮に異端者たちが真理の敵ではなく、彼らを避けるようにと我々が予め戒められていなかったとしても、なお自ら今なお求めている最中であると公言する者たちと議論を交わすとは、いったいどういうことか。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 14.5

5

Si enim adhuc vere quaerunt, nihil adhuc certi repererunt; et ideo, quaecumque videntur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, quamdiu quaerunt.

PL 2, 27B

というのも、もし彼らが今なお真に求めているのなら、彼らはいまだ何ら確かなものを見出していないのであり、それゆえ、さしあたり保持しているように見えるものが何であれ、それは彼らが求めている限り、彼ら自身の疑いを示しているのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 14.6

6

Itaque tu qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt, dubius a dubiis, incertus ab incertis, caecus a caecis in foveam deducaris necesse est (Matth., XV, 14).

PL 2, 28A

それゆえ、お前も同様に求めながら、自らも求めている最中の者たちを見つめるなら、疑わしい者たちから疑わしさを受け、不確かな者たちから不確かさを受け、盲人たちから盲目を受けて、必ずや穴に落とされることになる(マタイ15:14)。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 14.7

7

Sed, cum decipiendi gratia praetendunt se adhuc quaerere, ut nobis per sollicitudinis injectionem tractatus suos insinuent; denique, ubi adierint ad nos, statim, quae dicebant quaerenda esse, defendunt: jam illos sic debemus refutare, ut sciant nos non Christo, sed sibi negatores esse.

PL 2, 28A

しかし彼らは、欺くために、なお求めている最中であるかのごとく装う。それは、不安を植え付けることによって、自分たちの論を我々に忍び込ませるためである。そして実に、ひとたび我々のもとに近づけば、求めるべきだと言っていたはずのものを、たちまち弁護し始める。かくして我々は、我々がキリストに対してではなく、彼ら自身に対して信を拒む者であることを彼らが知るように、今やこう反駁しなければならない。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 14.8

8

Cum enim quaerunt adhuc, nondum tenent; cum autem non tenent, nondum crediderunt, non sunt christiani. At, cum tenent quidem et credunt, quaerendum tamen dicunt, ut defendant. Antequam defendant, negant, quod confitentur se nondum credidisse, dum quaerunt.

PL 2, 28A

というのも、彼らがなお求めている間は、いまだ保持していない。保持していないなら、いまだ信じてはいない、キリスト教徒ではないのである。ところが、彼らはすでに保持し信じていながら、なお弁護するために求めるべきだと言う。彼らは弁護する前に、それを否んでいる。求めている間は、いまだ信じていなかったことを自ら認めているのだから。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 14.9

9

Qui ergo nec sibi sunt christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam veniunt, qualem fidem disputant? Cui veritati patrocinantur, qui eam a mendacio inducunt?

PL 2, 28A

それゆえ、自分自身にとってすらキリスト教徒ではない者たちが、まして我々にとってどうしてそうでありえようか。欺瞞によってやって来る者たちが、いったいいかなる信仰を論じるというのか。偽りから真理を導き入れる者たちが、いったいいかなる真理を弁護するというのか。