De Praescriptionibus adversus Haereticos 53.1
Privatam autem blasphemiam illi qui sunt κατα Aeschinem, hanc habent, qua adjiciunt etiam hoc, ut dicant Christum ipsum esse Filium et Patrem. Est praeterea his omnibus etiam Blastus accedens, qui latenter judaismum vult introducere.
PL 2, 72Bしかし、アイスキネスに従う者たちに固有の冒瀆は次の通りである。すなわち彼らはさらにこれを付け加え、キリスト自身が子であり父でもある、と言う。さらにこれらすべてに加えて、ブラストゥスなる者が現れる。彼はひそかにユダヤ教を持ち込もうとする。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 53.2
Pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi, XIV. mensis. Quis autem nesciat, quoniam evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum rediget?
PL 2, 72Bすなわち彼は、過越祭はモーセの律法に従い、月の十四日でなければ守られるべきではない、と言う。しかし、もしキリストを律法に引き戻すならば、福音の恩寵が空しくされることを、誰が知らずにいようか。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 53.3
Accedit his Theodotus haereticus byzantius: qui posteaquam Christi pro nomine comprehensus negavit, in Christum blasphemare non destitit.
PL 2, 72Bこれらに加わるのが、ビュザンティオン出身の異端者テオドトゥスである。彼はキリストの名のゆえに捕らえられた後に信仰を否認したが、その後もキリストに対する冒瀆をやめなかった。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 53.4
Doctrinam enim introduxit, qua Christum hominem tantummodo diceret, Deum autem illum negaret; ex Spiritu quidem Sancto natum ex virgine, sed hominem solitarium, atque nudum, nulla alia prae caeteris, nisi sola justitiae auctoritate.
PL 2, 72C彼は、キリストは単なる人間にすぎないと言い、彼が神であることを否定する教えを持ち込んだ。すなわち、聖なる霊によって処女から生まれたとはしながらも、ただ一人の人間、他の何ものも伴わぬ裸の人間であって、他に優れているのはただ正義の権威においてのみである、とする。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 53.5
Alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam, et ipsum hominem Christum tantummodo dicit ex Spiritu Sancto, ex virgine Maria conceptum pariter et natum; sed hunc inferiorem esse quam Melchisedech, eo quod dictum sit de Christo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4).
PL 2, 72C彼の後、もう一人の異端者テオドトゥスが現れた。彼もまた別の分派を持ち込み、キリストはただの人間にすぎず、聖なる霊によって処女マリアから同時に懐胎され生まれた、と言う。しかしこのキリストはメルキゼデクよりも下位である、とする。なぜなら、キリストについて「汝はとこしえに、メルキゼデクの位に連なる祭司である」(詩編109:4)と言われているからである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 53.6
Nam illum Melchisedech praecipuae gratiae coelestem esse virtutem: eo quod agat Christus pro hominibus, deprecator et advocatus ipsorum factus.
PL 2, 73Aすなわち、かのメルキゼデクこそ、卓越した恩寵を持つ天上の力である、とする。なぜなら、キリストは人間のために働き、彼らのために執り成しを乞う者、また弁護者となったからである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 53.7
Melchisedech facere pro coelestibus angelis atque virtutibus, nam esse illum usque adeo Christo meliorem, ut apator sit, ametor sit, agenealogetus sit, cujus neque initium, neque finis comprehensus sit aut comprehendi possit.
PL 2, 73Aメルキゼデクは天上の天使たちと諸力とのために働く、とする。彼はキリストよりもこれほどまでに優れている、とされる——父を持たず、母を持たず、系図を持たない者であって、その初めも終わりも捉えられたことなく、また捉えられ得ない者である、と。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 53.8
Sed post hos omnes etiam Praxeas quidam haeresim introduxit, quam Victorinus corroborare curavit.
PL 2, 74Aしかし、これらすべての者の後に、ある者プラクセアスもまた異端を持ち込み、それをウィクトリヌスが強化しようと努めた。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 53.9
Hic Deum Patrem omnipotentem Jesum Christum esse dicit; hunc crucifixum passumque contendit et mortuum: praeterea seipsum sibi sedere ad dexteram suam, cum prophana et sacrilega temeritate proponit.
PL 2, 74A彼は、全能の父なる神こそイエス・キリストである、と言う。そして、この方が十字架につけられ、苦しみを受け、死んだ、と主張する。さらに、自分自身が自らの右の座に着いている、と、世俗的で瀆聖的な向こう見ずさをもって説く。