テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XXXI 第XXXI章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 44A · 3 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 31.1

1

Sed ab excessu revertar ad principalitatem veritatis, et posteritatem mendacitatis disputandam, ex illius quoque parabolae patrocinio, quae bonum semen frumenti a Domino seminatum in primore constituit, avenarum autem sterilis foeni adulterium ab inimico diabolo (Matt., XIII, 37, 39) postea superducit.

PL 2, 44A

しかし私は本筋を離れたところから立ち返り、真理の先在性と偽りの後発性とを論じることへと戻ろう。あの譬えの助けによってでもある。その譬えは、主によって蒔かれた良い麦の種をまず初めに据え、不毛な草である烏麦という紛いものを、敵である悪魔がのちに混ぜ入れるとする(マタイ13:37, 39)。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 31.2

2

Proprie enim doctrinarum distinctionem figurat, quia et alibi verbum Dei seminis similitudo est. Ita ex ipso ordine manifestatur, id esse dominicum et verum, quod sit prius traditum; id autem extraneum et falsum, quod sit posterius immissum.

PL 2, 44A

実にこの譬えは、まさしく教えの区別を形象化している。なぜなら他の箇所でも、神の言葉は種にたとえられているからである。かくして、まさにその順序そのものから明らかになる——先に伝えられたものこそ主のものであり真であって、のちに紛れ込まされたものこそ余所のものであり偽りである、と。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 31.3

3

Ea sententia manebit adversus posteriores quasque haereses, quibus nulla constantia de conscientia competit ad defendendam sibi veritatem.

PL 2, 44A

この判定は、後発のいかなる異端に対しても揺るがず妥当し続けるであろう。彼らには、自分たちのために真理を弁護するにたる、良心からのいかなる確かさも備わっていないのだから。