De Praescriptionibus adversus Haereticos 21.1
Hinc igitur dirigimus praescriptionem: si Dominus Jesus Christus Apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos praedicatores, quam Christus instituit; quia nec alius Patrem novit nisi Filius, et cui Filius revelavit, nec aliis videtur revelasse Filius, quam Apostolis quos misit ad praedicandum, utique quod illis revelavit.
PL 2, 32Cそこで我々はここから抗弁を差し向ける。もし主イエス・キリストが使徒たちを宣べ伝えるために遣わされたのなら、キリストが立てた者たち以外の、宣べ伝える者を受け入れてはならない。なぜなら、御子のほかに御父を知る者はなく、御子が啓示した者のほかに〔御父を〕知る者はいないのであり、そして御子が啓示したように見えるのは、宣べ伝えるために遣わされた使徒たち以外にはなく、すなわち御子が彼らに啓示したことに限られるからである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 21.2
Quid autem praedicaverint, id est, quid illis Christus revelaverit, et hic praescribam non aliter probari debere, nisi per easdem ecclesias, quas ipsi Apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando, tam viva, quod aiunt, voce, quam per epistolas postea.
PL 2, 33Aでは彼らが何を宣べ伝えたか、すなわちキリストが彼らに何を啓示したか——これについても私はここで抗弁する。それは、使徒たち自身が建てた教会そのものによってでなければ証明されてはならない、と。使徒たちは、いわゆる生の声によっても、その後の書簡によっても、自ら彼らに宣べ伝えることによって、その教会を建てたのである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 21.3
Si haec ita sunt, constat proinde omnem doctrinam quae cum illis ecclesiis apostolicis, matricibus et originalibus fidei, conspiret, veritati deputandam, sine dubio tenentem quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit; reliquam vero omnem doctrinam de mendacio praejudicandam, quae sapiat contra veritatem Ecclesiarum, et Apostolorum, et Christi, et Dei.
PL 2, 33Aもしこれらがそのとおりであるなら、それゆえ次のことも明らかである。すなわち、信仰の母胎であり源泉であるあの使徒的教会と一致するあらゆる教えは、真理に属するものとみなされねばならない。それは、教会が使徒たちから、使徒たちがキリストから、キリストが神から受け取ったものを、疑いなく保持しているからである。他方、教会と使徒たちとキリストと神との真理に反する味わいを持つ、それ以外のあらゆる教えは、偽りに属するものとあらかじめ判定されねばならない。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 21.4
Superest ergo uti demonstremus, an haec nostra doctrina, cujus regulam supra edidimus, de Apostolorum traditione censeatur, et hoc ipso, an caeterae de mendacio veniant.
PL 2, 33Bそこで残るところは、我々のこの教え——その規範は上ですでに示した——が使徒たちの伝承に由来するとみなされうるか、そしてまさにそのことによって、他の教えが偽りから来るのかを、我々が明らかにすることである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 21.5
Communicamus cum ecclesiis apostolicis, quod nulli doctrina diversa: hoc est testimonium veritatis.
PL 2, 33B我々は使徒的教会と交わりを共にしている。それは、いかなる教会も異なる教えを持たないからである。これこそ真理の証しである。