テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput X 第X章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 23B · 6 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 10.1

1

Ratio autem dicti hujus in tribus articulis constitit, in re, in tempore, in modo: in re, ut quid sit quaerendum consideres; in tempore, ut quando; in modo, ut quousque.

PL 2, 23B

さてこの言葉の道理は、三つの点において成り立つ——事柄において、時において、様態において。事柄においては、何を求めるべきかをお前が考えるように。時においては、いつかを。様態においては、どこまでかを。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 10.2

2

Igitur quaerendum est quod Christus instituit; utique, quando non invenis; utique donec invenias. Invenisti autem, cum credidisti: nam non credidisses, si non invenisses; sicut nec quaesisses, nisi ut invenires.

PL 2, 23B

それゆえ、求めるべきはキリストが定めたものである。当然、それは見出さぬ間であり、当然、見出すまでである。ところが、お前は信じたときにこそ見出したのだ。なぜなら、見出していなければ信じなかったであろうし、同様に、見出すためでなければ求めもしなかったであろうから。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 10.3

3

Ad hoc ergo quaeris, ut invenias; et ad hoc invenis, ut credas. Omnem prolationem quaerendi et inveniendi credendo fixisti: hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi; hanc tibi fossam determinavit ipse, qui te non vult aliud credere, quam quod instituit, ideoque nec quaerere.

PL 2, 24A

それゆえお前が求めるのは、見出すためであり、お前が見出すのは、信じるためである。求めることと見出すことのあらゆる引き延ばしを、お前は信じることによって確定させたのだ。求めることそのものの実りが、お前にこの限度を定めたのであり、この境の堀をお前に定めたのは、ご自分が定めたもの以外をお前が信じることを、それゆえ求めることをも望まぬかの方である。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 10.4

4

Caeterum, si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus in quantum possumus invenire, semper quaeremus, et nunquam omnino credemus. Ubi enim erit finis quaerendi? ubi statio credendi? ubi expunctio inveniendi? apud Marcionem?

PL 2, 24A

しかし、他の人々によっても他にそれほど多くのことが定められているからといって、我々が見出しうる限り求めるべきだということになるなら、我々は常に求め続け、決して信じることは全くないだろう。求めることの終わりはどこにあるのか。信じることの止まり所はどこにあるのか。見出すことの完了はどこにあるのか。マルキオンのもとにか。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 10.5

5

Sed et Valentinus proponit: QUAERITE ET INVENIETIS. Apud Valentinum? Sed et Apelles hac me pronuntiatione pulsabit; et Hebion et Simon, et omnes ordines non habent aliud, quo se mihi insinuantes, me sibi addicant.

PL 2, 24A

しかしウァレンティヌスもまた「求めよ、さらば見出さん」を持ち出す。ではウァレンティヌスのもとにか。しかしアペレスもまたこの言葉をもって私を打つであろう。そしてヘビオンもシモンも、あらゆる一派も、これ以外の手立てを持たず、それによって私に取り入り、私を己のものとして服従させようとするのだ。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 10.6

6

Erit itaque nusquam, dum ubique convenior, QUAERITE ET INVENIETIS, et velut si nusquam et quasi qui nunquam apprehenderim illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet, quod credi necesse est.

PL 2, 24B

かくして、至るところで私が「求めよ、さらば見出さん」に呼び止められる間、それはどこにもないことになるだろう——あたかもどこにもないかのように、あたかも私がキリストの定めたもの、求められるべきもの、信じられねばならぬものを、一度も掴んだことがないかのように。