テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XXIV 第XXIV章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 36B · 4 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 24.1

1

Non mihi tam bene est, imo non mihi tam male est, ut Apostolos committam. Sed quoniam perversissimi isti illam reprehensionem ad hoc obtendunt, ut suspectam faciant doctrinam superiorem, respondebo quasi pro Petro: ipsum Paulum dixisse, factum se esse omnibus omnia, Judaeis judaeum, non judaeis non judaeum, ut omnes lucrificaret.

PL 2, 36B

私にとって、そこまで具合が良いわけではない——いや、むしろそこまで具合が悪いわけでもない——使徒たちを互いに争わせるようなことをするには。だが、これらのきわめて邪悪な者たちが、あの叱責を持ち出して先行する教えを疑わしいものにしようとしている以上、私はペトロに代わって答えよう。パウロ自身がこう述べている、自分はすべての人に対してすべてのものとなった、ユダヤ人に対してはユダヤ人となり、ユダヤ人でない者に対してはユダヤ人でない者となった、それはすべての人を得るためであった、と。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 24.2

2

Adeo pro temporibus et personis et caussis quaedam reprehendebant, in quae et ipsi aeque pro temporibus et personis et caussis committebant: quemadmodum si et Petrus reprehenderet Paulum, quod prohibens circumcisionem, circumciderit ipse Timotheum.

PL 2, 36B

それほどまでに、時と人と事情に応じて、彼らは互いのある事柄を非難していたのであり、彼ら自身もまた等しく、時と人と事情に応じて、同じことを行っていたのである。ちょうど、もしペトロがパウロを非難したとすればどうであろうか——割礼を禁じていながら、自らテモテに割礼を施したことを理由に。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 24.3

3

Viderint qui de Apostolis judicant. Bene quod Petrus Paulo et in martyrio adaequatur. Sed etsi in tertium usque coelum ereptus Paulus, et in paradisum delatus audiit quaedam illic, non possunt videri fuisse quae illum in aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita fuerit conditio eorum, ut nulli hominum proderentur.

PL 2, 36C

使徒たちについて判断する者たちは、自分でよく見るがよい。ペトロがパウロと殉教においても並び立つのは、まことに良いことである。しかし、たとえパウロが第三の天にまで引き上げられ、楽園へ運ばれて、そこで何事かを聞いたとしても、それが彼をより完全な、別の教えへと導くものであったとは思われない。なぜなら、それらの事柄の条件は、いかなる人間にも明かされないというものであったからである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 24.4

4

Quod si ad alicujus conscientiam manavit nescio quid illud, et hoc se aliqua haeresis sequi affirmat, aut Paulus secreti proditi reus est, aut et alius postea in paradisum ereptus debet ostendi, cui permissum sit eloqui, quae Paulo mutire non liquit.

PL 2, 37A

もし何か知らぬその事柄が誰かの認識にまで漏れ伝わり、いずれかの異端がそれに従っていると主張するなら、パウロは秘密を漏らした罪に問われるか、あるいは、パウロには小声で語ることすら許されなかったことを語ることを許された、パウロの後に楽園へ引き上げられた別の者が示されねばならないかのいずれかである。