テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XI 第XI章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 24B · 6 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 11.1

1

Impune erratur nisi delinquatur (quamvis errare, delinquere est): impune, inquam, vagatur, qui nihil deserit.

PL 2, 24B

過ちを犯さぬ限り、誤ることに罰はない(とはいえ、誤ることは過ちを犯すことなのだが)。何ものをも見捨てない者は、罰されることなく彷徨うのだ、と私は言おう。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 11.2

2

Atenim si quod debui credere credidi, et aliud denuo puto requirendum, spero utique et aliud esse inveniendum; nullo modo speratur istud, nisi quia aut non credideram qui videbar credidisse, aut desii credidisse. Ita fidem meam deserens, negator invenior.

PL 2, 25A

しかし、もし私が信じるべきであったものを信じておきながら、なお他に何かをあらためて探し求めるべきだと思うなら、私は当然、他にも見出すべきものがあるはずだと望んでいることになる。だが、そのように望まれうるのは、ただ、信じたと見えていながら実は信じていなかったか、あるいは信じることをやめてしまったか、そのいずれかでしかない。かくして、自らの信仰を見捨てることによって、私は信を否む者と見出されるのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 11.3

3

Semel dixerim: nemo quaerit, nisi qui, aut non habuit, aut perdidit. Perdiderat unam ex decem drachmis anus illa (Luc., XV, 8), et ideo quaerebat; ubi tamen invenit, quaerere desiit.

PL 2, 25A

一度言っておこう——求める者は、持たなかった者か、失った者以外にはいない。かの老女は十枚のドラクマ銀貨のうち一枚を失っていた(ルカ15:8)、それゆえ求めていたのだが、しかし見出したときには、求めることをやめた。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 11.4

4

Panem vicinus non habebat (Luc., XI, 5), et ideo pulsabat; ubi tamen apertum est ei, et accepit, pulsare cessavit. Vidua a judice petebat audiri (Luc. XVIII, 3), quia non admittebatur; sed ubi audita est, hactenus institit.

PL 2, 25A

隣人はパンを持っていなかった(ルカ11:5)、それゆえ戸を叩いていたのだが、しかし戸が開けられ、パンを受け取ったときには、叩くことをやめた。かのやもめは裁判官に聞き入れられることを求めていた(ルカ18:3)、聞き入れられなかったからである。しかし聞き入れられたときには、そこまでで求めるのをやめた。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 11.5

5

Adeo. finis est et quaerendi, et pulsandi, et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti aperietur, et quaerenti invenietur (Luc. XI, 9). Viderit, qui quaerit semper, quia non invenit: illic enim quaerit, ubi non invenietur.

PL 2, 25A

かくして、求めることにも、叩くことにも、願うことにも終わりがある。「求める者には与えられ、叩く者には開かれ、探す者には見出される」と言われている(ルカ11:9)。常に求め続ける者があるなら、見出せていないのだから、それは彼自身が考えることである。その者は、見出されることのない所で求めているのだから。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 11.6

6

Viderit, qui semper pulsat, quia nunquam aperietur: illuc enim pulsat, ubi nemo est. Viderit qui semper petit, quia nunquam audietur. Ab eo enim petit, qui non audit.

PL 2, 25B

常に叩き続ける者があるなら、決して開かれることはないのだから、それは彼自身が考えることである。誰もいない所を叩いているのだから。常に願い続ける者があるなら、決して聞き入れられることはないのだから、それは彼自身が考えることである。聞くことのない者に願っているのだから。