テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput LII 第LII章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 72A · 3 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 52.1

1

κατα His haereticis omnibus accedit Tatianus quidam alter haereticus. Hic Justini martyris discipulus fuit, post hunc diversa sentire coepit.

PL 2, 72A

これらすべての異端者たちに、ある者、もう一人の異端者タティアヌスが加わる。彼はユスティノス殉教者の弟子であったが、その後、異なった考えを持つようになった。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 52.2

2

Totus enim secundum Valentinum sapit, adjiciens illud, Adam nec salutem consequi posse: quasi non, si rami salvi fiant, et radix salva sit. Accesserunt alii haeretici, qui dicuntur secundum Phrygas; sed horum non una doctrina est.

PL 2, 72A

彼は全面的にウァレンティヌスに倣った考えを持ち、これに、アダムは救いを得ることができない、という説を付け加える——枝々が救われるならば根もまた救われているはずなのに、そうではないかのように。さらに別の異端者たちが加わった。彼らはフリギア人にならう者たちと呼ばれるが、彼らの間で教えは一つではない。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 52.3

3

Sunt enim qui κατα Proclum dicuntur, sunt qui secundum Aeschinem pronuntiantur. Hi habent aliam communem blasphemiam, aliam blasphemiam non communem, sed peculiarem suam: et communem quidem illam, qua in Apostolis quidem dicant Spiritum Sanctum fuisse, Paracletum non fuisse: et qua dicant Paracletum plura in Montano dixisse, quam Christum in Evangelium protulisse, nec tantum plura, sed etiam meliora atque majora.

PL 2, 72A

すなわち、プロクロスに従う者たちと呼ばれる者たちがおり、また、アイスキネスに従うと言われる者たちもいる。彼らは、共通の一つの冒瀆を持ち、また共通ではなく各自に固有のもう一つの冒瀆を持つ。共通の冒瀆とは、使徒たちのうちには聖なる霊はあったが、パラクレートスはなかった、と言うこと、そしてパラクレートスはモンタヌスにおいて、キリストが福音書で語った以上のことを語った、それも単に多くというだけでなく、より優れ、より偉大なことを語った、と言うことである。