テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XXXV 第XXXV章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 48A · 4 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 35.1

1

His definitionibus provocatae a nobis et revictae haereses omnes, sive quae posterae, sive quae coaetaneae Apostolorum, dummodo diversae; sive generaliter, sive specialiter notatae ab eis, dummodo praedamnatae; audeant respondere et ipsae aliquas ejusmodi praescriptiones adversus nostram disciplinam.

PL 2, 48A

我々によってこれらの規準へと呼び出され、論破された、あらゆる異端は——それが使徒たちより後発のものであれ、使徒たちと同時代のものであれ、ただ〔真理とは〕異なる限りにおいて、また、使徒たちによって一般的に名指されたものであれ、個別に名指されたものであれ、ただあらかじめ断罪されている限りにおいて——彼ら自身もまた、我々の教えに対して、このような抗弁のいずれかを差し出すことをあえてするがよい。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 35.2

2

Si enim negant veritatem ejus, debent probare illam quoque haeresin esse, eadem forma revictam, qua ipsae revincuntur; et ostendere simul ubinam quaerenda sit veritas, quam apud illas non esse jam constat.

PL 2, 48B

もし彼らがそれ〔我々の教え〕の真理を否むのならば、彼らはそれもまた異端であること、彼ら自身が論破されるのと同じ仕方で論破されることを証明しなければならず、同時に、真理がどこに求められるべきかを示さねばならない。真理が彼らのもとにないことは、すでに明らかになっているのだから。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 35.3

3

Posterior nostra res non est, imo omnibus prior est: hoc erit testimonium veritatis, ubique occupantis principatum. Ab Apostolis utique non damnatur, imo defenditur: hoc erit indicium proprietatis.

PL 2, 48B

我々の事柄は後発のものではない。それどころか、あらゆるものに先立っている。これこそ、至るところで首位を占める真理の証しとなるであろう。使徒たちによって、我々の教えは断罪されず、それどころか弁護されている。これこそ、それが自分自身のものであることのしるしとなるであろう。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 35.4

4

Quam enim non damnant, qui extraneam quamque damnaverunt, suam ostendunt, ideoque et defendunt.

PL 2, 48B

というのも、余所のものはことごとく断罪した彼らが、断罪しないものについては、それを自分自身のものとして示しており、それゆえにそれを弁護してもいるのだから。