De Praescriptionibus adversus Haereticos 23.1
Proponunt ergo ad suggillandam ignorantiam aliquam Apostolorum, quod Petrus, et qui cum eo, reprehensi sint a Paulo.
PL 2, 35Aそこで彼らは、使徒たちに何らかの無知があったことを詰るために、ペトロと彼と共にいた者たちがパウロから叱責されたことを持ち出す。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 23.2
Adeo, inquiunt, aliquid eis defuit; ut ex hoc etiam illud struant, potuisse postea pleniorem scientiam supervenire, qualis obvenerit Paulo reprehendendi antecessores.
PL 2, 35A彼らは言う、これほどまでに彼らには何かが欠けていたのだ、と。そしてこのことから彼らはさらに、後になってより完全な知識が新たに到来しえたのだ、という主張を組み立てる。パウロが先達を叱責するに至ったのと同様のことが起こりえた、と言うのである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 23.3
Possumus et hic Acta Apostolorum repudiantibus dicere: prius est uti ostendatis quis iste Paulus, et quid ante Apostolum, et quomodo Apostolus: quatenus et alias ad quaestiones plurimum eo utuntur.
PL 2, 35Bここでも我々は、使徒言行録を拒む者たちに対してこう言うことができる。まず先に、諸君はこのパウロが何者であるか、使徒となる以前は何であったか、いかにして使徒となったかを示さねばならない。彼らは他の諸問題においても、このパウロを大いに持ち出しているのだから。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 23.4
Neque enim, si ipse se apostolum de persecutore profitetur, sufficit unicuique examinate credenti; quando nec Dominus ipse de se testimonium dixerit.
PL 2, 35Bなぜなら、彼が迫害者から使徒となったと自ら公言しているというだけでは、吟味して信じる者にとって十分ではないからである。主御自身でさえ、御自分について証言をなされなかったのだから。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 23.5
Sed credant sine Scripturis, ut credant adversus Scripturas; tamen doceant, ex eo quod allegant Petrum a Paulo reprehensum, aliam Evangelii formam a Paulo superductam, citra eam quam praemiserat Petrus et caeteri.
PL 2, 35Bだが、たとえ聖書なしに信じ、聖書に逆らって信じるにしても、彼らは示さねばならない——ペトロがパウロから叱責されたということを引き合いに出す以上、パウロによって持ち込まれた福音の形が、ペトロと他の者たちが先に伝えていたものとは別のものであったということを。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 23.6
Quin, demutatus in praedicatorem de persecutore, deducitur ad fratres a fratibus, ut unus ex fratribus, et ad illos ab illis qui ab Apostolis fidem induerant.
PL 2, 35Bそれどころか、迫害者から説教者へと姿を変えた彼は、兄弟たちによって兄弟たちのもとへ、兄弟の一人として導かれ、使徒たちから信仰をまとった者たちによって、彼らのもとへと導かれたのである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 23.7
Dehinc, sicut ipse enarrat, ascendit in Hierosolyma cognoscendi Petri caussa, ex officio et jure scilicet ejusdem fidei et praedicationis.
PL 2, 35Cその後、彼自身が語るとおり、ペトロを知るためにエルサレムへ上った。すなわち同じ信仰と宣教との務めと権利とに基づいてのことである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 23.8
Nam et illi non essent mirati de persecutore factum praedicatorem, si aliquid contrarium praedicaret; nec Dominum praeterea magnificassent, quia adversarius ejus Paulus obvenerat.
PL 2, 36Aなぜなら、もし彼が何か相反することを説いていたのなら、彼らは迫害者から説教者になった彼のことを驚きはしなかったであろうし、主を賛美することもなかったであろう、主の敵であったパウロがそうなったからといって。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 23.9
Itaque et dexteramei dederunt, signum concordiae et convenientiae; et inter se distributionem officii ordinaverunt, non separationem Evangelii; nec ut aliud alter, sed ut aliis alter praedicarent, Petrus in Circumcisionem, Paulus in Nationes.
PL 2, 36Aこうして彼らは彼に右の手を与えた。それは和合と一致のしるしであった。そして互いの間で務めの分担を定めた——福音を分断するためではなく。一方が他方と異なることを説くためではなく、一方が異なる人々に説くためであった。ペトロは割礼の民に、パウロは諸国民に。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 23.10
Caeterum, si reprehensus est Petrus, quod cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum se parabat personarum respectu; utique conversationis fuit vitium, non praedicationis.
PL 2, 36Aその他については、もしペトロが異邦人と共に生活していながら、その後、人を分け隔てする配慮から彼らとの交わりから身を引こうとしたために叱責されたのだとしても、それは生き方の欠陥であって、宣教の欠陥ではなかった。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 23.11
Non enim ex hoc alius Deus, quam Creator; et alius Christus, quam ex Maria, et alia spes quam resurrectio annuntiabatur.
PL 2, 36Aなぜなら、このことによって、創造主とは別の神が、あるいはマリアから生まれた方とは別のキリストが、あるいは復活とは別の希望が告げられていたわけではないからである。