テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XLVI 第XLVI章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 61B · 13 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.1

1

Ad eos me converto qui ex Evangelio haeretici esse voluerunt: ex quibus est primus omnium Simon Magus, qui in Actis Apostolorum condignam meruit ab apostolo Petro justamque sententiam.

PL 2, 61B

私は、福音から出て異端者たろうとした者たちに目を向ける。彼らのうちで筆頭に立つ者はシモン・マグスであり、彼は『使徒言行録』において、使徒ペトロからふさわしくかつ正当な宣告を受けた。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.2

2

Hic ausus est summam se dicere virtutem, id est, summum Deum, mundum autem ab angelis suis institutum, a daemone se oberrante, quid esset sapientia, descendisse quaerendum apud Judaeos, se in phantasmate Dei non passum, sed esse quasi passum.

PL 2, 61B

この者は、自分自身を至高の力、すなわち至高の神であると称することを敢えて行った。しかし世界は彼の天使たちによって設立されたとし、また彼自身は、悪霊によってさまよわされていた知恵とは何であるかを、ユダヤ人たちのもとで尋ね求めるために降ってきたとし、彼自身は神の幻影のうちで苦しみを受けたのではなく、苦しみを受けたかのようであったにすぎない、とした。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.3

3

Post hunc Menander discipulus ipsius, similiter magus, eadem dicens quae Simon ipse: quicquid se Simon dixerat, hoc se Menander esse dicebat, negans habere posse quemquam salutem, nisi in nomine suo baptizatus fuisset.

PL 2, 61B

この者の後には、その弟子メナンドロスが続いた。彼も同様に魔術師であり、シモン自身と同じことを語った。シモンが自分について言ったことは何であれ、メナンドロスも自分についてそうであると言い、自分の名によって洗礼を受けた者でなければ、誰も救いを得ることはできないと主張した。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.4

4

Secutus est post haec et Saturninus, et hic similiter dicens, innascibilem virtutem id est Deum, in summis et illis infinitis partibus et in superioribus manere, longe autem distantes ab hoc angelos inferiorem mundum fecisse: et quia splendor quidam luminis desursum in inferioribus refulsisset, ad similitudinem illam superiorem propter illius luminis angelos hominem instituere, angelos curasse: hunc super terram jacuisse reptantem: cujus lumen illud et virtutem misericordiam, scintillam salvam esse, caetera hominis perire.

PL 2, 61C

その後にはサトゥルニヌスが続いた。彼もまた同様に、不生の力、すなわち神は、至高のかの無限の領域、上なる場所にとどまっており、これから遠く隔たった天使たちが下なる世界を造ったのだと語った。そして、上から下方へ、光のある輝きが射し込んだので、その上なる似姿にならって、かの光ゆえに天使たちが人間を造ることに心を砕いたのだと。この人間は地上に、這うようにして横たわっていたが、あの光と力とが憐れみによって、火花を救われたままにし、人間の他の部分は滅び去るのだとした。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.5

5

Christum in substantia corporis non fuisse, et phantasmate tantum quasi passum fuisse; resurrectionem carnis nullo modo futuram esse. Postea Basilides haereticus erupit: hic esse dicit summum Deum nomine Abraxan, ex quo mentem creatam, quam graece NOUN appellat.

PL 2, 62A

キリストは肉体の実体においては存在せず、ただ幻影においてのみ、あたかも苦しみを受けたかのようであった、また肉の復活は決してあり得ないとした。その後、異端者バシレイデスが現れた。彼は、至高の神はアブラクサスという名であると言い、そこから知性が創造され、これをギリシア語で「ヌース」と呼んだ。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.6

6

Inde Verbum. Ex illo providentiam, ex providentia virtutem, et sapientiam: ex ipsis inde principatus, et potestates, et angelos factos, deinde infinitas angelorum editiones et probolas: ab istis angelis trecentos sexaginta quinque coelos institutos, et mundum in honore Abraxae, cujus nomen hunc in se habebat numerum computatum.

PL 2, 62A

そこから言葉が生じた。かの言葉から摂理が、摂理から力と知恵とが生じた。これらのものから、主権や権力ある者たち、天使たちが造られ、さらに天使たちの無数の生成と発出とが生じた。これらの天使たちによって三百六十五の天が設けられ、世界はアブラクサスの誉れのために造られた。その名は、計算するとこの数を自らのうちに持っていたのである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.7

7

In ultimis quidem angelis, et qui nunc fecerunt mundum, novissimum ponit Judaeorum Deum, id est, Deum legis et prophetarum; quem Deum negat, sed angelum dicit.

PL 2, 62B

そして、最後の天使たち、すなわち今この世界を造った天使たちのうちで、彼はユダヤ人の神、すなわち律法と預言者たちの神を、最も末の位置に置く。この神を彼は神とは認めず、天使であると言う。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.8

8

Huic sortito obtigisse semen Abrahae, atque ideo hunc de terra Aegypti filios Israel in terram Chanaam transtulisse. Hunc turbulentiorem prae caeteris angelis, atque ideo et seditiones frequenter et bella concutere, sed et humanum sanguinem fundere.

PL 2, 62B

この者に、くじによってアブラハムの子孫が割り当てられたのであり、それゆえこの者がイスラエルの子らをエジプトの地からカナンの地へと移したのだとする。この者は他の天使たちよりも一層荒々しく、それゆえしばしば反乱や戦争を引き起こし、また人間の血を流すのだとする。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.9

9

Christum autem, non ab hoc qui fecerit mundum, sed ab illo Abraxa missum venisse in phantasmate: sine substantia carnis fuisse: hunc passum a Judaeis non esse, sed vice ipsius Simonem crucifixum esse; unde nec in eum credendum esse qui sit crucifixus, ne quis confiteatur in Simonem credidisse.

PL 2, 62B

だが、キリストは、この世界を造った者からではなく、かのアブラクサスから遣わされて、幻影のうちに来たのであり、肉の実体を持たなかったとする。この者はユダヤ人たちによって苦しみを受けたのではなく、その身代わりとしてシモンが十字架につけられたのだとし、それゆえ、十字架につけられた者を信じるべきではない——誰もシモンを信じたと告白することのないように、とする。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.10

10

Martyria negat esse facienda. Carnis resurrectionem graviter impugnat, negans salutem corporibus repromissam. Alter haereticus Nicolaus emersit; hic de septem diaconis, qui in Actis Apostolorum allecti sunt, fuit.

PL 2, 63A

彼は、殉教がなされるべきであることを否定する。肉の復活を激しく攻撃し、身体に救いが約束されていることを否定する。もう一人の異端者ニコラオスが現れた。この者は、『使徒言行録』において選ばれた七人の執事たちのうちの一人であった。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.11

11

Hic dicit tenebras in concupiscentia luminis, et quidem foeda et obscena, fuisse: ex hac permixtione pudor est dicere quae foetida et immunda sunt.

PL 2, 63A

この者は、闇が光への欲望のうちにあった、それも汚らわしく淫らな仕方で、と語る。この混淆から生じた、悪臭を放つ汚れたものどもについては、口にするのも恥ずべきことである。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.12

12

Aeones enim refert quosdam turpitudinis natos, et complexus, et permixtiones execrabiles, obscenasque conjunctas, et quaedam ex ipsis adhuc turpiora: natos praeterea daemones, et deos, et spiritus septem, et alia satis sacrilega pariter et foeda: quae referre erubescimus, et jam praeterimus.

PL 2, 63A

彼は、恥辱から生まれたある種のアイオーンたちについて語る。忌まわしい抱擁や交わり、淫らな結合、さらにそのうちのなお一層恥ずべきものどもについて。そのほかにも、悪霊たちや、神々や、七つの霊が生まれたと語り、その他おびただしく涜聖的でかつ汚らわしいものどもについても語るが、これらを語ることを我々は恥じ、もはや取り上げないことにする。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 46.13

13

Satis est nobis quod totam istam haeresim Nicolaitarum, Apocalypsis Domini gravissima sententiae auctoritate damnavit, dicendo: Quia hoc tenes, odisti doctrinam Nicolaitarum, quam et ego odi.

PL 2, 63B

我々にとっては、主の『黙示録』が、その判決の最も重々しい権威をもって、ニコラオス派のこの異端全体を断罪したことで十分である。すなわちこう言われている——「汝はこれを保っている。すなわち、ニコラオス派の教えを憎んでいる、私もまたこれを憎む」と。