De Praescriptionibus adversus Haereticos 41.1
Non omittam ipsius etiam conversationis haereticae descriptionem, quam futilis, quam terrena, quam humana sit, sine gravitate, sine auctoritate, sine disciplina, ut fidei suae congruens.
PL 2, 56A私は異端者たちの振る舞いそのものの描写もまた省くまい。それがいかに空疎で、いかに地上的で、いかに人間的であるか——重々しさもなく、権威もなく、規律もなく、まさに彼らの信仰にふさわしいものであるかを。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 41.2
In primis quis catechumenus, quis fidelis, incertum est; pariter adeunt, pariter audiunt, pariter orant; etiam ethnici si supervenerint, sanctum canibus, et porcis margaritas, licet non veras, jactabunt.
PL 2, 56Aまず第一に、誰が求道者で誰が信徒であるかが定かでない。彼らは等しく集まり、等しく聞き、等しく祈る。異教徒たちさえも居合わせれば、聖なるものを犬に、真珠を豚に投げ与えることになろう——たとえそれが真の真珠ではないにせよ。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 41.3
Simplicitatem volunt esse prostrationem disciplinae, cujus penes nos curam lenocinium vocant. Pacem quoque passim cum omnibus miscent: nihil enim interest illis, licet diversa tractantibus, dum ad unius veritatis expugnationem conspirent.
PL 2, 56B彼らは、率直さとは規律の崩壊であると見なし、我々のもとでのその配慮を女衒の業と呼ぶ。また彼らは、あらゆる者と無差別に平和を交わす。異なる説を説いていようとも、彼らには何の関わりもない。ただ一つの真理を打ち倒すために共謀してさえいれば。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 41.4
Omnes tument, omnes scientiam pollicentur. Ante sunt perfecti catechumeni, quam edocti. Ipsae mulieres haereticae, quam procaces! quae audeant docere, contendere, exorcismos agere, curationes repromittere, forsitan et tingere.
PL 2, 56B彼らは皆思い上がり、皆が知識を約束する。教え終わる前から、求道者たちはすでに完成された者となっている。異端者の女たちそのものが、なんと厚かましいことか。彼女らは教え、論じ、悪魔祓いをなし、癒しを約束し、あるいは洗礼を授けることさえ敢えてするのである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 41.5
Ordinationes eorum temerariae, leves, inconstantes: nunc neophytos conlocant, nunc saeculo obstrictos, nunc apostatas nostros, ut gloria eos obligent, quia veritate non possunt.
PL 2, 56B彼らの叙任は軽率で、軽々しく、一貫性がない。ある時は新入信者を、ある時は世に縛られた者を、ある時は我々のもとからの背教者を任命する。真理によって彼らを引き留めることができないので、栄誉によって縛りつけようとするのである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 41.6
Nusquam facilius proficitur, quam in castris rebellium, ubi ipsum esse illic, promereri est. Itaque alius hodie episcopus, cras alius; hodie diaconus, qui cras lector; hodie presbyter, qui cras laicus: nam et laicis sacerdotalia munera injungunt.
PL 2, 57A反逆者たちの陣営においてほど、たやすく昇進できる所はどこにもない。そこでは、ただそこに居合わせることそのものが、資格を得ることなのである。かくして、今日はある者が監督、明日は別の者が監督となり、今日は執事である者が明日は朗読者となり、今日は長老である者が明日は平信徒となる。彼らは平信徒にさえ祭司の務めを課すからである。