テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XV 第XV章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 28B · 4 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 15.1

1

Sed ipsi de Scripturis agunt, et de Scripturis suadent. Aliunde scilicet loqui possent de rebus fidei, nisi ex literis fidei?

PL 2, 28B

しかし彼ら自身は聖典について論じ、聖典によって説得しようとする。信仰の事柄について、信仰の文書によらずして、いったい他のどこから語りうるというのか。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 15.2

2

Venimus igitur ad propositum: huc enim dirigebamus, et hoc praestruebamus allocutionis praefatione, ut jam hinc de eo congrediamur, de quo adversarii provocant.

PL 2, 28B

それゆえ我々は、目指すところへとたどり着いた。我々はここへと論を導いており、語りの前置きによってこれを予め組み立てていたのである——今やここから、論敵たちが挑んでくる当のことについて、我々が取り組むために。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 15.3

3

Scripturas obtendunt, et hac sua audacia statim quosdam movent; in ipso vero congressu firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimittunt. Hunc igitur potissimum gradum obstruimus, non admittendos eos ad ullam de Scripturis disputationem.

PL 2, 28B

彼らは聖典を盾にして持ち出し、この大胆さによってたちまち一部の者たちを動揺させる。実際の対決においては、堅固な者たちを疲弊させ、弱い者たちを捕らえ、中間の者たちを疑念とともに立ち去らせる。それゆえ我々は、まさにこの一歩をこそ塞ぐ——彼らを聖典についてのいかなる論争にも入らせてはならない、と。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 15.4

4

Si hae sunt illae vires eorum, uti eas habere possint, dispici debet cui competat possessio Scripturarum, ne is admittatur ad eas, cui nullo modo competit.

PL 2, 29A

もしこれが彼らの持ちうる力であるとすれば、聖典の所有がいったい誰に帰属するのかが吟味されねばならない。それにいかなる形でも帰属しない者が、聖典に近づくことを許されないために。