De Praescriptionibus adversus Haereticos 40.1
Sequetur, a quo intellectus intervertatur eorum quae ad haereses faciant? A diabolo scilicet, cujus sunt partes intervertendi veritatem, qui ipsas quoque res sacramentorum divinorum, idolorum mysteriis aemulatur.
PL 2, 54A続いて、異端に資する事柄について、その理解を歪めるのは誰であるかが問われるであろう。それはもちろん悪魔である。真理を歪めることは彼の役目であり、彼は神的な秘跡の実質そのものをも、偶像の秘儀によって真似ている。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 40.2
Tingit et ipse quosdam, utique credentes et fideles suos; expositionem delictorum de lavacro repromittit; et si adhuc memini, Mithara signat illic in frontibus milites suos; celebrat et panis oblationem, et imaginem resurrectionis inducit, et sub gladio redimit coronam.
PL 2, 54A彼自身もある者たち——もちろん彼を信じ彼に忠実な者たち——に洗礼を授ける。洗いによる罪の除去を重ねて約束し、もし私の記憶に誤りがなければ、ミトラスの秘儀においてそこで自分の兵士たちの額に刻印を施す。またパンの供え物を執り行い、復活の模像を導入し、剣の下で冠を贖う。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 40.3
Quid? quod et summum Pontificem unius nuptiis statuit, habet et virgines, habet et continentes.
PL 2, 55Aさらに言えば、彼は最高位の大神官を一度の結婚に限る者として定め、童貞の者たちも、節制する者たちも持っているではないか。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 40.4
Caeterum, si Numae Pompilii superstitiones revolvamus, si sacerdotalia officia, insignia, et privilegia, si sacrificalia ministeria, et instrumenta, et vasa ipsorum sacrificiorum, ac piaculorum et votorum, curiositates consideremus, nonne manifeste diabolus morositatem illam judaicae legis imitatus est?
PL 2, 55Aしかし、ヌマ・ポンピリウスの迷信を振り返り、祭司の職務や標章や特権を、また生贄の務めや、その生贄そのものの器具や祭具、ならびに贖罪の儀礼や誓願の細目を考えるならば、悪魔がユダヤの律法のあの几帳面さを真似たことは明らかではないか。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 40.5
Qui ergo ipsas res, de quibus sacramenta Christi administrantur, tam aemulanter affectavit exprimere in negotiis idololatriae, utique et idem et eodem ingenio gestiit et potuit instrumenta quoque divinarum rerum et sanctorum christianorum, sensum de sensibus, verba de verbis, parabolas de parabolis profanae et aemulae fidei attentare.
PL 2, 55Aそれゆえ、キリストの秘跡が執り行われるまさにその事柄を、偶像礼拝の営みのうちにこれほど張り合って写し出そうと図った者は、まさに同じ悪魔にほかならず、同じ才知によって、神的な事柄と聖なるキリスト教徒たちとの文書にも——意味を意味から、言葉を言葉から、譬えを譬えから取って、涜聖的で張り合う信仰のために——手をつけることを望み、かつそれをなし得たのである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 40.6
Et ideo, neque a diabolo immissa esse spiritalia nequitiae, ex quibus etiam haereses veniunt, dubitare quis debet, neque ab idololatria distare haereses, cum et auctoris et operis ejusdem sint, cujus et idololatria.
PL 2, 55Bそれゆえ、悪の霊的なものども——そこから異端もまた生じる——が悪魔によって送り込まれたことを、誰も疑うべきではない。また異端が偶像礼拝から隔たっているのでもない。異端も偶像礼拝も、同じ創始者、同じ業に属するからである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 40.7
Deum, aut fingunt alium adversus Creatorem, aut, si unicum Creatorem confitentur, aliter eum disserunt, quam in vero est. Itaque omne mendacium quod de Deo dicunt, quoddammodo genus est idololatriae.
PL 2, 55B彼らは、創造主に対抗する別の神を作り出すか、あるいは唯一の創造主を認めるとしても、真にあるとおりとは違えて彼を論じるかのいずれかである。かくして、彼らが神について語るあらゆる偽りは、いわば偶像礼拝の一種なのである。