テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput XXXVII 第XXXVII章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 50B · 6 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 37.1

1

Si haec ita se habent, ut veritas nobis adjudicetur, quicumque in ea regula incedimus quam Ecclesia ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit, constat ratio propositi nostri, definientis non esse admittendos haereticos ad ineundam de Scripturis provocationem, quos sine Scripturis probamus ad Scripturas non pertinere.

PL 2, 50B

もし事柄がこのようであり、真理が我々のものと判定されるのだとすれば——教会が使徒たちから、使徒たちがキリストから、キリストが神から伝えられたその規範に従って歩む、この我々のものと——我々の主張の理は確かなものとなる。すなわち、異端者たちを聖典をめぐる論争の場に立ち入らせるべきではないという主張である。我々は、聖典によらずとも、彼らが聖典に関わりを持たないことを証明するのだから。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 37.2

2

Si enim haeretici sunt, christiani esse non possunt, non a Christo habendo quod de sua electione sectati haereticorum nomine admittunt. Ita non christiani, nullum jus capiunt christianarum litterarum.

PL 2, 51A

もし彼らが異端者であるならば、キリスト教徒であることはできない。というのも、彼らは自分自身の選択によって従っていることを、キリストからではなく異端者という名のもとに受け入れているからである。かくして彼らはキリスト教徒ではなく、キリスト教徒の文書に対するいかなる権利も得ない。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 37.3

3

Ad quos merito dicendum est: Qui estis? quando, et unde venistis? quid in meo agitis, non mei? quo denique, Marcion, jure sylvam meam caedis? qua licentia, Valentine, fontes meos transvertis? qua potestate, Apelles, limites meos commoves?

PL 2, 51A

彼らに対しては、当然にもこう言われねばならない。「諸君は何者か。いつ、どこから来たのか。私のものでもないくせに、私のもののうちで何をしているのか。マルキオンよ、いったいいかなる権利によって私の森を切り倒すのか。ウァレンティヌスよ、いかなる許しによって私の泉の流れを変えるのか。アペレスよ、いかなる権能によって私の境界標を動かすのか。」

De Praescriptionibus adversus Haereticos 37.4

4

Quid hic caeteri ad voluntatem vestram seminatis et pascitis? Mea est possessio; olim possideo: habeo origines firmas, ab ipsis auctoribus quorum fuit res. Ego sum haeres Apostolorum.

PL 2, 51A

「ここでほかの者たちよ、諸君は諸君の意のままに、何を蒔き、何を養っているのか。この所有地は私のものだ。私は昔からこれを所有している。私は確かな起源を持っている、まさにその事の当事者であった創始者たちその人から受け継いだものとして。私は使徒たちの相続人である。」

De Praescriptionibus adversus Haereticos 37.5

5

Sicut caverunt testamento suo, sicut fidei commiserunt, sicut adjuraverunt, ita teneo. Vos certe exhaeredaverunt semper et abdicaverunt, ut extraneos, ut inimicos.

PL 2, 51A

「彼らが自分たちの遺言によって定めたとおりに、信頼して委ねたとおりに、神の名にかけて厳命したとおりに、私はこれを保持している。だが諸君については、彼らはつねに相続から除き、義絶してきた。余所者として、敵として。」

De Praescriptionibus adversus Haereticos 37.6

6

Unde autem extranei et inimici Apostolis haeretici, nisi ex diversitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio adversus Apostolos, aut protulit, aut recepit?

PL 2, 51B

しかし、異端者たちが使徒たちにとって余所者であり敵であるのは、それぞれが自分自身の判断によって、使徒たちに逆らって差し出したか、あるいは受け入れたかした、教えの相違によるのでなくて何であろうか。