De Praescriptionibus adversus Haereticos 38.1
Illic igitur et Scripturarum et expositionum adulteratio deputanda est, ubi diversitas doctrinae invenitur. Quibus fuit propositum aliter docendi, eos necessitas coegit aliter disponendi instrumenta doctrinae.
PL 2, 51Bそれゆえ、聖典についても解釈についても、教えの相違が見出されるところにこそ、その改竄があると見なされねばならない。別様に教えることを目論んだ者たちは、必然的に教えの文書を別様に整えることを強いられたのである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 38.2
Alias enim non potuissent aliter docere, nisi aliter haberent per quae docerent. Sicut illis non potuisset succedere corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum ejus; ita et nobis integritas doctrinae non competisset sine integritate eorum, per quae doctrina tractatur.
PL 2, 51Cなぜなら、そうでなければ、教えるための文書を別様に持たない限り、別様に教えることなどできなかったはずだからである。彼らにとって、教えの改竄が、その文書の改竄なしには成り立ち得なかったのと同じように、我々にとっても、教えの無傷さは、教えが論じられるその文書の無傷さなしには成り立ち得なかったであろう。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 38.3
Etenim quid contrarium nobis in nostris? quid de proprio intulimus, ut aliquid contrarium ei quod esset in Scripturis deprehensum, detractione, vel adjectione, vel transmutatione remediaremus?
PL 2, 52A実に、我々自身のもののうちに、我々に反することが何かあろうか。聖典のうちに見出されるものに反する何かを、削除や付加や置き換えによって取り繕うために、我々が自分自身のものから持ち込んだものが何かあろうか。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 38.4
Quod sumus, hoc sunt Scripturae ab initio suo; ex illis sumus, antequam aliter fuit, antequam a vobis interpolarentur.
PL 2, 52A我々があるところのもの、それは聖典がその初めからあったところのものである。我々はそこから出ているのだ。別様になる前から、諸君によって改竄される前から。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 38.5
Cum autem omnis interpolatio posterior credenda sit, veniens utique ex caussa aemulationis, quae neque prior, neque domestica unquam est ejus quod aemulatur, tam incredibile est sapienti cuique, ut nos adulterum stylum intulisse videamur Scripturis, qui sumus et primi et ex ipsis, quam illos non intulisse, qui sunt et posteri et adversi.
PL 2, 52Aしかし、あらゆる改竄は後発のものと見なされねばならない以上——それは張り合いという原因から生じるものであり、張り合う対象より先であったことも、それに固有であったこともかつて一度もないのだから——分別ある者にとっては、我々が聖典に改竄の筆を加えたと見えることは、これほど信じ難いことなのである。我々は最初の者であり、聖典そのものから出た者であるというのに。それは、後発の者であり敵対する者である彼らが、それを加えなかったと見えることが信じ難いのに劣らず、である。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 38.6
Alius manu Scripturas, alius sensus expositione intervertit. Neque enim si Valentinus integro instrumento uti videtur, non callidiore ingenio, quam Marcion, manus intulit veritati.
PL 2, 52Aある者は手によって聖典そのものを、ある者は解釈によって意味を、それぞれ歪めた。というのも、たとえウァレンティヌスが聖典を無傷のまま用いているように見えたとしても、彼がマルキオンよりも狡猾な才知によって真理に手を下さなかったわけではないからである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 38.7
Marcion enim exerte et palam machaera, non stylo usus est; quoniam ad materiam suam caedem Scripturarum confecit.
PL 2, 52B実にマルキオンは、筆ではなく剣を、あからさまに公然と用いた。彼は自分の材料に合わせて聖典を切り刻んだからである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 38.8
Valentinus autem pepercit; quoniam non ad materiam Scripturas, sed materiam ad Scripturas excogitavit: et tamen plus abstulit, et plus adjecit, auferens proprietates singulorum quoque verborum, et adjiciens dispositiones non comparentium rerum.
PL 2, 52B他方ウァレンティヌスは手加減した。彼は聖典を自分の材料に合わせたのではなく、むしろ材料のほうを聖典に合わせて考え出したからである。それでいて、彼はより多くを取り去り、より多くを付け加えた。一語一語の固有の意味までも奪い去り、実在しない事柄の仕組みを付け加えることによって。