De Praescriptionibus adversus Haereticos 4.1
Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum, quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses praenuntiarunt, et fugiendas praefinierunt; et sicut esse illas non expavescimus, ita posse id, propter quod fugiendae sunt, non miremur.
PL 2, 16Aむしろ我々は、主の御言葉も使徒の文書も、共に思い起こすべきである——それらは我々に、異端が将来現れることを予告し、それを避けるべきものとしてあらかじめ定めていたのだから。そして、それが存在することに我々が怯えないのと同様に、それが避けられるべき理由となる力を持つことにも、驚くべきではない。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 4.2
Instruit Dominus multos esse venturos, sub pellibus ovium, rapaces lupos. Quaenam istae sunt pelles ovium, nisi nominis christiani extrinsecus superficies? qui lupi rapaces, nisi sensus et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi extrinsecus delitescentes? qui pseudoprophetae sunt, nisi falsi praedicatores? qui pseudapostoli, nisi adulteri evangelizatores? qui antichristi interim et semper, nisi Christi rebelles?
PL 2, 16A主は、羊の皮をかぶった強欲な狼どもが多く現れるであろうと教えておられる。この羊の皮とは、キリスト教徒という名の外面の見せかけ以外の何であろうか。この強欲な狼どもとは、キリストの群れを害するために外側から身を潜めている、狡猾な考えと霊以外の何であろうか。偽預言者とは、偽りの宣べ伝える者以外の何であろうか。偽使徒とは、教えを偽り伝える福音宣教者以外の何であろうか。当面のまた常なる反キリストとは、キリストに逆らう者たち以外の何であろうか。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 4.3
Nunc sunt haereses, non minus doctrinarum perversitate Ecclesiam lacessentes, quam tunc Antichristus persecutionum atrocitate persequetur: nisi quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas tantum.
PL 2, 16B今、異端は教えの倒錯によって教会を苦しめており、それは、かの反キリストが後に迫害の残虐さによって教会を迫害するのに劣らない。ただし、迫害は殉教者を生むが、異端はただ背教者を生むだけである、という点を除いては。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 4.4
Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles quique manifestarentur (I Cor., II, 19), tam qui in persecutionibus steterint, quam qui ad haereses non exorbitaverint.
PL 2, 16Bそれゆえ、異端もまた存在しなければならなかった。それは、確かな者たちが明らかにされるためである(1コリント2:19)——迫害の中で持ちこたえた者たちも、異端へと逸れなかった者たちも。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 4.5
Neque enim eos probabiles intelligi juvat, qui in haeresim fidem demutant: sicut ex diverso sibi interpretantur, quia dixit alibi: Omnia examinate , quod bonum est tenete (I Thess, V, 21).
PL 2, 16Bというのも、信仰を異端へと変える者たちが、確かな者と理解されて何の益になろうか。しかし彼らは反対に、こう解釈する——使徒は他の箇所で「すべてを吟味し、善いものを保持せよ」と言っている、と(1テサロニケ5:21)。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 4.6
Quasi non liceat, omnibus male examinatis, in electionem alicujus mali impingere per errorem.
PL 2, 17Aあたかも、すべてを誤って吟味した挙句、誤りによって何か悪しきものを選び取ってしまうことなどありえないかのように。