De Praescriptionibus adversus Haereticos 43.1
Notata sunt etiam commercia haereticorum cum magis quampluribus: cum circulatoribus, cum astrologis, cum philosophis, curiositati scilicet deditis: QUAERITE ET INVENIETIS, ubique meminerunt.
PL 2, 58B異端者たちが、実に多くの魔術師たちと交わりを持っていることも知られている。手品師たちと、占星術師たちと、哲学者たちと——すなわち好奇心に身を委ねた者たちと。「求めよ、さらば見出さん」——彼らはこの言葉をどこでも思い起こす。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 43.2
Adeo et de genere conversationis qualitas fidei aestimari potest: doctrinae index disciplina est. Negant Deum timendum; itaque libera sunt illis omnia et soluta. Ubi autem Deus non timetur, nisi ubi non est?
PL 2, 58Bかくして、その振る舞いのありようからも、信仰の質を推し量ることができる。規律こそは教えの指標である。彼らは、神は畏れられるべきでないと言う。それゆえ、彼らにとってはすべてが自由で、束縛から解き放たれている。しかし、神が畏れられない所とは、神が存在しない所でなくて何であろうか。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 43.3
Ubi Deus non est, nec veritas ulla est; ubi veritas nulla est, merito et talis disciplina est. At ubi Deus, ibi metus in Deum, qui est initium sapientiae.
PL 2, 58B神が存在しない所には、いかなる真理もない。真理が存在しない所には、当然にもかくのごとき規律があるだけである。しかし神がおられる所には、神への畏れがある。これは知恵の初めである。
De Praescriptionibus adversus Haereticos 43.4
Ubi metus in Deum, ibi gravitas honesta, et diligentia attonita, et cura sollicita, et allectio explorata, et communicatio deliberata, et promotio emerita, et subjectio religiosa, et apparitio devota, et processio modesta, et Ecclesia unita, et Dei omnia.
PL 2, 58B神への畏れがある所には、実直な重々しさがあり、畏れに打たれた熱心さがあり、気遣わしい配慮があり、吟味されたうえでの受け入れがあり、熟慮された交わりがあり、功績に応じた昇進があり、敬虔な服従があり、献身的な奉仕があり、慎み深い行進があり、一致した教会があり、そしてすべては神のものである。