テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Praescriptionibus adversus Haereticos

Caput L 第L章

Tertullian · De Praescriptionibus adversus Haereticos · PL 2, 70A · 3 sectiones

De Praescriptionibus adversus Haereticos 50.1

1

Non defuerunt post hos Marcus quidam et Colarbasus, novam haeresin ex Graecorum alphabeto componentes. Negant enim veritatem sine istis posse litteris inveniri; imo totam plenitudinem et perfectionem veritatis in istis litteris esse dispositam.

PL 2, 70A

彼らの後にも、マルクスとコラルバススなる者たちが現れないことはなかった。彼らはギリシア人のアルファベットから新たな異端を組み立てる。彼らは、これらの文字なしには真理を見出すことはできない、いやそれどころか、真理の充満と完全性のすべてがこれらの文字のうちに配置されている、と言う。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 50.2

2

Propter hanc enim caussam Christum dixisse: Ego sum A et W. Denique Jesum Christum descendisse, id est, columbam in Jesum venisse, quae graeco nomine cum περιστερα pronuntietur, habeat secundum numerum, DCCCI.

PL 2, 70A

この理由のゆえにこそ、キリストは「私はアルファであり、オメガである」(黙示録1:8)と言った、とする。そして、イエス・キリストが降ったとは、すなわち鳩がイエスの上に来たことであるとし、この鳩はギリシア語名でペリステラーと発音され、その数は八百一である、とする。

De Praescriptionibus adversus Haereticos 50.3

3

Percurrunt isti w, y, c, f, u, t, totum usque ad Alpha Beta, et computant ogdoadas et decadas, ita ut adferre illorum omnes vanitates ineptum sit et otiosum, quod tamen non tantum jam vanum, sed etiam periculosum sit. Alterum Deum fingunt praeter creatorem. Christum in substantia negant carnis fuisse. Negant carnis resurrectionem futuram.

PL 2, 70A

彼らはオメガ、プサイ、カイ、ファイ、ウプシロン、タウを、アルファとベータに至るまで一通り数え上げ、オグドアスとデカスとを計算する。それゆえ、彼らのあらゆる空虚な言説をここに持ち出すことは、愚かしくかつ無益であるが、それはもはや単に空虚であるだけでなく、危険でもある。彼らは創造主とは別のもう一つの神を作り上げる。キリストが肉の実体においてあったことを否定する。肉の復活が将来あることを否定する。