ミラノのパウリヌスfl. c. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Vita Sancti Ambrosii

Caput XXXII 第XXXII章

Paulinus of Milan · Vita Sancti Ambrosii · PL 14, 38A · 5 sectiones

Vita Sancti Ambrosii 32.1

1

Revertens itaque de Urbe Aquileiensi, uno die praecessit imperatorem: nec diu clementissimae memoriae Theodosius imperator susceptis filiis in Ecclesia et traditis Sacerdoti, in hac luce fuit: post cujus obitum fere triennium supervixit.

PL 14, 38A

アクイレイアの都から戻ると、彼は皇帝より一日先に〔着いた〕。慈悲深い記憶に値する皇帝テオドシウスは、教会で息子たちを迎えて司教に託してから、長くはこの世にいなかった。その死後、司教はなおおよそ三年生き延びた。

Vita Sancti Ambrosii 32.2

2

Quo in tempore sancti Nazarii martyris corpus, quod erat in horto positum extra civitatem, levatum ad basilicam Apostolorum, quae est in Romana, transtulit.

PL 14, 38B

そのころ、町の外の庭に置かれていた聖なる殉教者ナザリウスの遺骸を持ち上げ、ローマ〔門〕にある使徒聖堂に移した〔底本は quae est in Romana。ミーニュの脚注は、これを写本の読みとし(刊本は quae est Romana)、ミラノの町のローマ門付近の地区を指すとする〕。

Vita Sancti Ambrosii 32.3

3

Vidimus autem in sepulcro, quo jacebat corpus martyris (qui quando sit passus, usque in hodiernum scire non possumus) sanguinem martyris ita recentem, quasi eodem die fuisset effusus.

PL 14, 38B

我々は、殉教者が横たわっていた墓の中に、殉教者の血を見た。それは、まるで同じ日に流されたかのように新しかった(彼がいつ受難したのかは、今日に至るまで知ることができない)。

Vita Sancti Ambrosii 32.4

4

Caput etiam ipsius, quod ab impiis fuerat abscissum, ita integrum atque incorruptum cum capillis capitis atque barba, ut nobis videretur eodem tempore quo levabatur, lotum atque compositum in sepulcro.

PL 14, 38B

不信心な者たちに切り落とされた彼の頭も、頭髪と髭とともに、損なわれず朽ちておらず、持ち上げられたその時に洗われて墓に安置されたかのように、我々には見えた。

Vita Sancti Ambrosii 32.5

5

Et quid mirum, quandoquidem Dominus in Evangelio ante promisit, quod capillus de capite eorum non peribit (Luc. XXI, 18)? Etiam odore tanto repleti sumus, ut omnium aromatum vinceret suavitatem.

PL 14, 38B

何の不思議があろうか。主は福音書の中で、あらかじめ約束している。「彼らの頭の髪の毛は一本も失われない」と(ルカ21:18)。我々は、あらゆる香料の甘美さを凌ぐほどの香りに満たされた。