ミラノのパウリヌスfl. c. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Vita Sancti Ambrosii

Caput XXIV 第XXIV章

Paulinus of Milan · Vita Sancti Ambrosii · PL 14, 35B · 4 sectiones

Vita Sancti Ambrosii 24.1

1

Per idem tempus causa Thessalonicensis civitatis non minima successit tribulatio Sacerdoti, cum civitatem pene deletam comperisset; promiserat enim illi imperator se veniam daturum civibus supradictae civitatis: sed agentibus comitibus occulte cum imperatore, ignorante Sacerdote, usque in horam tertiam gladio civitas est donata, atque plurimi interempti innocentes.

PL 14, 35B

同じころ、テッサロニケの町の件で、司教に少なからぬ苦難が生じた。町がほとんど滅ぼされたと知ったのである。皇帝は彼に、上述の町の市民たちに赦しを与えると約束していた。ところが、コメスたちが皇帝のもとで、司教の知らぬまに密かに働きかけたため、第三時まで町は剣に引き渡され、きわめて多くの無実の者が殺された。

Vita Sancti Ambrosii 24.2

2

Quod factum ubi cognovit Sacerdos, copiam imperatori ingrediendi Ecclesiam denegavit: nec prius dignum judicavit coetu ecclesiae, vel sacramentorum communione, quam publicam ageret poenitentiam.

PL 14, 35C

司教はこの出来事を知ると、皇帝が教会に入ることを拒んだ。公の悔い改めを行うまで、教会の集会にも秘跡の交わりにもふさわしいとは判断しなかった。

Vita Sancti Ambrosii 24.3

3

Cui imperator contra asserebat David adulterium simul et homicidium perpetrasse. Sed responsum illico est: Qui secutus es errantem, sequere corrigentem.

PL 14, 35C

皇帝はこれに対して、ダビデも姦淫と殺人を同時に犯したと主張した。だが、すぐに答えが返された。「過ちを犯す者に従ったのなら、正す者に従え。」

Vita Sancti Ambrosii 24.4

4

Quod ubi audivit clementissimus imperator, ita suscepit animo, ut publicam poenitentiam non abhorreret: cujus correctionis profectus secundam illi paravit victoriam.

PL 14, 35C

きわめて慈悲深い皇帝はこれを聞くと、公の悔い改めを嫌わないほどに心で受け止めた。この矯正の進歩が、彼に第二の勝利を備えたのである。