ミラノのパウリヌスfl. c. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Vita Sancti Ambrosii

Caput III 第III章

Paulinus of Milan · Vita Sancti Ambrosii · PL 14, 28A · 5 sectiones

Vita Sancti Ambrosii 3.1

1

Igitur posito in administratione praefecturae Galliarum patre ejus Ambrosio, natus est Ambrosius.

PL 14, 28A

さて、父アンブロシウスがガリアの道長官職を務めていたとき、アンブロシウスが生まれた。

Vita Sancti Ambrosii 3.2

2

Qui infans in area praetorii in cuna positus, cum dormiret aperto ore, subito examen apum adveniens, faciem ejus atque ora complevit; ita ut ingrediendi in os, egrediendique vices frequentarent.

PL 14, 28A

この幼子が長官公邸の中庭で揺り籠に寝かされ、口を開けて眠っていると、にわかに蜜蜂の群れがやって来て、その顔と口をおおった。蜂は幾度も口に入っては出ていった。

Vita Sancti Ambrosii 3.3

3

Quae pater, qui propter cum matre vel filia deambulabat, ne abigerentur ab ancilla, quae curam nutriendi infantis susceperat, prohibens (sollicita enim erat ne infanti nocerent) exspectabat patrio affectu, quo fine illud miraculum clauderetur.

PL 14, 28A

父は、幼子の母と、自分の娘〔幼子の姉マルケリナであろう〕とともにすぐそばを歩いていたが、幼子の世話を引き受けていた女奴隷が蜂を追い払おうとするのを止め(幼子に害が及ぶのを案じていたのである)、父親の情愛をもって、この奇跡がどのように終わるかを待っていた。

Vita Sancti Ambrosii 3.4

4

At illae post aliquamdiu evolantes, in tantam aeris altitudinem sublevatae sunt, ut humanis oculis minime viderentur. Quo facto territus pater ait: Si vixerit infantulus iste, aliquid magni erit.

PL 14, 28A

やがて蜂は飛び去り、人間の目にはほとんど見えないほどの空の高みへ上っていった。これを見て驚いた父は言った。「この幼子が生きながらえるなら、何か偉大な者になるであろう。」

Vita Sancti Ambrosii 3.5

5

Operabatur enim jam tunc Dominus in servuli sui infantia, ut impleretur quod dictum est: Favi mellis sermones boni (Prov., XVI, 24) ; illud enim examen apum scriptorum ipsius nobis generabat favos, qui coelestia dona annuntiarent, et mentes hominum de terrenis ad coelum erigerent.

PL 14, 28B

主は自分のしもべの幼年のうちに、すでにそのとき働いていたのである。「良い言葉は蜜の巣である」と記されていることが成就するためであった(箴言16:24)。あの蜜蜂の群れは、彼の書いたものの蜜の巣を我々に生み出していたのであり、それは天の賜物を告げ知らせ、人々の心を地上のものから天へと引き上げるものであった。