ミラノのパウリヌスfl. c. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Vita Sancti Ambrosii

Caput XXX 第XXX章

Paulinus of Milan · Vita Sancti Ambrosii · PL 14, 37B · 3 sectiones

Vita Sancti Ambrosii 30.1

1

Per idem tempus Arbogastes comes adversum gentem suam, hoc est, Francorum, bellum paravit, atque pugnando non parvam multitudinem manu fudit, cum residuis vero pacem firmavit.

PL 14, 37B

同じころ、コメスのアルボガステスは自分の民、すなわちフランク人に対して戦いを構え、戦って少なからぬ数の者を手で打ち倒し、残った者たちとは和を結んだ。

Vita Sancti Ambrosii 30.2

2

Sed cum in convivio a regibus gentis suae interrogaretur, utrum sciret Ambrosium; et respondisset nosse se virum, et diligi ab eo, atque frequenter cum illo convivari solitum, audivit: Ideo vincis, Comes, quia ab illo viro diligeris, qui dicit soli: Sta, et stat.

PL 14, 37B

ところが宴で、自分の民の王たちから、アンブロシウスを知っているかと尋ねられ、彼は、その人を知っており、その人に愛されており、しばしばその人と食事を共にしていたと答えた。すると、こう聞かされた。「コメスよ、あなたが勝つのは、太陽に『止まれ』と言えば止まるあの人に愛されているからだ。」

Vita Sancti Ambrosii 30.3

3

Quod ego ideo posui, ut cujus famae fuerit vir sanctus etiam apud barbaras gentes, legentes agnoscant. Nam et nos, referente juvene quodam Arbogastis admodum religioso, cognovimus, qui tunc interfuit; erat enim in tempore, quo haec loquebantur, vini minister.

PL 14, 37B

私がこれを記したのは、聖なる人の名声が蛮族の民のあいだでもどれほどのものであったかを、読む者が知るためである。我々自身も、そのとき居合わせた、アルボガステスのきわめて敬虔な一人の若者が語るのを聞いて知った。彼は、こうしたことが語られていたとき、酒をつぐ者であったのである。