ミラノのパウリヌスfl. c. 422

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Vita Sancti Ambrosii

Caput XXI 第XXI章

Paulinus of Milan · Vita Sancti Ambrosii · PL 14, 34B · 3 sectiones

Vita Sancti Ambrosii 21.1

1

Per idem tempus cum vir illustris Probus puerum suum notarium, qui spiritu immundo graviter vexabatur, direxisset ad Episcopum, egressum ex Urbe dimisit diabolus, timens ad virum sanctum perduci.

PL 14, 34B

同じころ、貴顕の士プロブスが、汚れた霊にひどく苦しめられていた自分の書記の少年を司教のもとへ送ったところ、悪魔は、聖なる人のもとへ連れて行かれるのを恐れて、少年が都を出るとすぐに彼を去らせた。

Vita Sancti Ambrosii 21.2

2

Atque ita puer quamdiu Mediolani apud Episcopum fuit, nulla in illo diaboli dominatio apparuit: sed ubi egressus Mediolano est, et prope Urbem pervenit, idem spiritus qui illum antea habuerat, vexare eum coepit.

PL 14, 34B

こうして少年は、ミラノで司教のもとにいたあいだは、悪魔の支配がその身にまったく現れなかった。だがミラノを出て、都の近くまで来ると、以前に彼を捕らえていた同じ霊が、再び彼を苦しめ始めた。

Vita Sancti Ambrosii 21.3

3

Qui cum interrogaretur ab exorcistis, cur quamdiu Mediolani fuisset, non in illo apparuisset; confessus est diabolus timuisse se Ambrosium, et ideo recessisse ad tempus, atque exspectasse in illo loco, ubi ab illo recesserat, donec reverteretur: quo revertente, vas quod deseruerat, repetisset.

PL 14, 34B

祓魔師たちから、なぜミラノにいたあいだは彼に現れなかったのかと問われると、悪魔は、自分はアンブロシウスを恐れていたので、しばらく退いていたのであり、彼から離れたその場所で、彼が戻るのを待っていたのだと白状した。彼が戻ってくると、捨てていた器をまた取り戻したのだという。