Periochae in Homeri Iliada et Odysseam praef.0.1
Si Homerum, scriptorem Troici belli, eatenus, qua Iliadem suam incipit, quaque finit, percenseamus, orsum ab iracundia Achillis ad sepulturam Hectoris, quatuor et viginti libros contexuisse monstrabimus. Haec ejus species apparet summam cutem primi operis intuenti.
PL 19, 947Aトロイア戦争を著したホメロスを、彼が『イリアス』を始め、また終える限りにおいて吟味するならば、アキレウスの怒りに始まりヘクトルの埋葬に至る二十四巻を編んだことが示されよう。これが、この最初の作品を見る者に、表面から現れるその姿である。
Periochae in Homeri Iliada et Odysseam praef.0.2
Verum hoc scripturae ipsius tempus Trojano bello non totum, sed pene ultimum fuit. Nam si ratio putanda est oppugnationis decennis, nonus fere annus, idemque prope finem sui ea negotia continebit, quae ab injuria Agamemnonis ac Briseidis usurpatione usque ad funus Hectoris digna memoratu erunt.
PL 19, 947Bしかし、この作品が扱う時は、トロイア戦争の全体ではなく、ほとんど最後の部分であった。十年にわたる攻囲の年数を数えるならば、ほぼ第九年にあたり、それは終わりに近く、アガメムノンの不正とブリセイスの奪取から、ヘクトルの葬儀に至るまでの、語るに値する出来事を収めることになる。
Periochae in Homeri Iliada et Odysseam praef.0.3
Illa temporum series, quae ab ejusdem belli causis atque origine pertinet ad urbis excidium. Atque ex eo eveniet, ut ignaris judicandi et oeconomiae expertibus, multa nobilia ab exordio belli usque ad Achillis jurgium omissa videantur.
PL 19, 947Bあの時の連なり、すなわち同じ戦争の原因と起こりから都の滅亡にまで及ぶものがある。そのため、判断の心得を欠き、構成の技に通じない者には、戦争の始まりからアキレウスの口論までの多くの著名な事柄が省かれているように見えることになる。
Periochae in Homeri Iliada et Odysseam praef.0.4
Nec minus multa ab Hectoris funere adusque deletum Ilium. Quorum quidem maxima exspectatio erat propter tam longi certaminis consummationem.
PL 19, 947Bヘクトルの葬儀から、滅ぼされたイリオンに至るまでの事柄も、同様に多い。これらこそ、かくも長い戦いの完結のゆえに、最も期待されたものであった。
Periochae in Homeri Iliada et Odysseam praef.0.5
Sed ut divinum poetam, nihil quod illustre fuerit, omisisse appareat, atque omnia quae finiri oportuit, contigisse, breviter, et in Epitomae speciem, belli Troici causam originis, apparatusque quae annis superioribus acciderunt, retexuimus.
PL 19, 947Cしかし、神的な詩人が、名高いことを何一つ省かず、終えるべきことがすべて成し遂げられたことを明らかにするために、我々は簡潔に、梗概の形で、トロイア戦争の原因と起こり、およびそれより前の年々に起きた準備を、改めて織り上げた。
Periochae in Homeri Iliada et Odysseam praef.0.6
Horum omnium prima origo est Paridis judicium inter deas, denique classis contextio, qua idem Paris in Europam navigavit.
PL 19, 947Cこれらすべての最初の起こりは、女神たちのあいだでのパリスの審判であり、次いで、同じパリスがヨーロッパへ航海した船団の編成である。
Periochae in Homeri Iliada et Odysseam praef.0.7
Tum raptio Helenae, quae opinione veterum bipartita est, quod plerique Helenam juxta Homericum plasma ad Trojam deportatam fuisse existimaverunt, nonnulli autem opinati sunt, cum Alexander cursu deerrasset, delatusque ad Aegyptum fuisset, cognita hospitalis foederis injuria, per Aegyptium regem, servantissimum justi virum, Helenam cum iis, quae una cum eadem fuerant, abreptam, Paridique sublatam, expugnato demum Ilio, Menelao restitutam.
PL 19, 947C次に、ヘレネの奪取であるが、これは古人の見解では二つに分かれる。多くの者は、ホメロスの作り上げたところに従って、ヘレネがトロイアへ連れ去られたと考えたが、一部の者は、アレクサンドロスが航路を誤って逸れ、エジプトに流れ着き、客人の盟約に対する不正が知られると、正義をこの上なく守る人であるエジプトの王によって、ヘレネが、彼女とともにいた者たちと共に奪い取られ、パリスから取り上げられ、イリオンがついに攻め落とされたのち、メネラオスに返された、と考えた。