アウソニウスc. 310–395

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Periochae in Homeri Iliada et Odysseam

Periocha Odysseae IV 『オデュッセイア』第4巻の梗概

Ausonius · Periochae in Homeri Iliada et Odysseam · PL 19, 953D · 4 sectiones

Periochae in Homeri Iliada et Odysseam Od4.0.1

1

Jamque adeo ventum validae ad Lacedaemonis arces.

PL 19, 953D

かくてすでに、強大なラケダイモンの城砦に至った。

Periochae in Homeri Iliada et Odysseam Od4.0.2

2

Telemachum et qui cum eo venerant, Menelaus comiter hospitio accipit, saneque sub vespera quaedam de Ulysse cognoscunt. Die vero altera totum navigationis ordinem Menelaus explanat.

PL 19, 953D

メネラオスは、テレマコスと、彼とともに来た者たちを、親しく客として迎え、夕方にはたしかにオデュッセウス〔Ulixes〕について幾らかのことを知る。翌日、メネラオスは航海の次第をすべて説明する。

Periochae in Homeri Iliada et Odysseam Od4.0.3

3

Quodque in Ogygia insula promissis et illecebris nymphae Calypsonis Ulysses remoratur, exponit. Quae quidem Protheus eidem narraverat de Graecorum ducibus requirenti.

PL 19, 953D

また、オデュッセウスがオギュギア島で、ニンフ、カリュプソの約束と誘惑のためにとどめられていることを明かす。これらはプロテウスが、ギリシアの将たちについて尋ねるメネラオス自身に語ったものである。

Periochae in Homeri Iliada et Odysseam Od4.0.4

4

Proci autem postquam de habitu Telemachi compererunt, instructa deductaque navi, viginti, qui sese legerant, navigavere. Redeunti ergo insidias molientes, circa Asteriam insulam, quae Itacham Samumque interjacet, delitescentes occasionem fraudis exspectant.

PL 19, 953D

求婚者たちは、テレマコスの出立〔底本は habitu(様子)。abitu(出立)の意に取った〕を知ると、船を整えて引き下ろし、自ら選んだ二十人で航海に出た。帰途の彼に伏兵を企て、イタケとサモスの間にあるアステリア島のあたりに潜み、策略の機会を待つ。