アウソニウスc. 310–395

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Periochae in Homeri Iliada et Odysseam

Periocha Odysseae IX 『オデュッセイア』第9巻の梗概

Ausonius · Periochae in Homeri Iliada et Odysseam · PL 19, 954D · 3 sectiones

Periochae in Homeri Iliada et Odysseam Od9.0.1

1

Tum vice sermonis fatur Laertius Heros.

PL 19, 954D

そこで話の番に、ラエルテスの子の英雄が語る。

Periochae in Homeri Iliada et Odysseam Od9.0.2

2

Quatuor isthinc libri de Ulyssis errore contexti sunt. Namque ab Alcinoo rogatus seriem multiplicis erroris exponit, ut ab Ilio profectus, primum ad Ciconas delatus sit, atque illic expugnata Ismaro civitate, multis amissis fugatus abscesserit: utque inde Maleam Laconiae promontorium circumegerit, ac deinde Lotophagos venerit.

PL 19, 954D

ここから四巻が、オデュッセウス〔Ulixes〕の漂流を織り成している。すなわち、アルキノオスに請われて、多岐にわたる漂流の次第を述べる。イリオンを発って、まずキコネス人のもとへ流れ着き、そこでイスマロスの町を攻め落としたのち、多くを失い、追われて去ったこと。そこからラコニアの岬マレアを回り、ついでロトパゴス人のもとへ着いたこと。

Periochae in Homeri Iliada et Odysseam Od9.0.3

3

Mox ad Cyclopum insulam, quae Lotophagis adjacebat, cum una nave processerit, eaque sedulo occultata ipse cum duodecim sociis in antrum Polyphemi penetraverit: qui cruentis dapibus expletus, quas caede sociorum ejus instruxerat, vino etiam quod Ulysses ingesserat temulentus, cum in somnum procubuisset, ab Ulysse caecatus poenas immanitatis exsolvit.

PL 19, 954D

次いで、ロトパゴス人に隣り合うキュクロプス人の島へ、一隻の船で進み、その船を注意深く隠して、自らは十二人の仲間とともにポリュペモスの洞窟に入ったこと。彼は、仲間たちを殺して自分のために調えた血まみれの饗宴に満ち、オデュッセウスが差し出したぶどう酒にも酔って、眠りに伏したとき、オデュッセウスによって盲にされ、その凶暴の罰を払ったこと。