シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum VIII, Caput VI 第VIII項 第VI章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1185A · 9 sectiones

Epistolae et decreta 8.6.1

1

Idolorum cultores daemoniis litaturi, continentiam sibi imperabant. De his itaque tribus gradibus, quos legimus in Scripturis, a ministris Dei munditia praecepta est observari, quibus necessitas semper in promptu est.

PL 13, 1185A

偶像の崇拝者たちは、悪霊に供えようとするときに、自らに節制を課した。それゆえ、我々が聖書に読むこれら三つの位階〔司教・司祭・助祭〕について、神の奉仕者たちが清さを守ることが命じられている。彼らには、〔奉仕の〕必要が常に手近にあるからである。

Epistolae et decreta 8.6.2

2

Aut enim baptisma tradendum est, aut offerenda sunt sacrificia (Vide Siric. epist. 1, c. 7, et Innoc. ep. 6, n. 2) . Numquid immundus ausus erit contaminare quod sanctum est, quando quae sancta sunt, sanctis sancta sunt?

PL 13, 1185A

実に、洗礼を授けねばならないか、供犠を捧げねばならないかである(Vide Siric. epist. 1, c. 7, et Innoc. ep. 6, n. 2)。聖なるものが聖なる者たちにとって聖なるものである以上、不浄な者が、聖なるものを汚すことを敢えてするだろうか。

Epistolae et decreta 8.6.3

3

Denique illi, qui in templo sacrificia offerebant, ut mundi essent, toto anno in templo, solo observationis merito, permanebant, domus suas penitus nescientes.

PL 13, 1185A

実に、神殿で供犠を捧げた者たちは、清くあるために、一年中神殿にとどまり、ただ戒律の遵守という功によって、自分の家をまったく顧みなかった。

Epistolae et decreta 8.6.4

4

Certe idololatrae, ut impietates exerceant, et daemonibus immolent, imperant sibi continentiam muliebrem, et ab escis quoque se purgari volunt: et me interrogas, si sacerdos Dei veri, spiritalia oblaturus sacrificia, purgatus perpetuo debeat esse, an totus in carne carnis curam debeat facere?

PL 13, 1185A

確かに偶像崇拝者たちは、不敬を行い、悪霊に供えるために、自らに女との節制を課し、食物からも身を清めようとする。それなのに汝は私に、まことの神の司教が、霊的な供犠を捧げようとするにあたって、絶えず清められているべきか、それとも全身が肉にあって肉の世話をなすべきか、と尋ねるのか。

Epistolae et decreta 8.6.5

5

Si commixtio pollutio est, utique sacerdos stare debet ad officium coeleste praeparatus, qui pro alienis peccatis est postulaturus; ne ipse inveniatur indignus.

PL 13, 1186A

もし交わりが汚れであるなら、他人の罪のために願い求めることになる司教は、天の務めに備えて立っていなければならない。自らがふさわしくない者と見いだされることのないためである。

Epistolae et decreta 8.6.6

6

Nam si ad laicos dicitur: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5) , et illi creaturae utique generatione deserviunt; sacerdotes tale possunt habere nomen, meritum habere non possunt.

PL 13, 1186A

というのも、平信徒に向けてさえ、「汝らは、祈りに専念するために、しばらくのあいだ身を慎め」と言われ(一コリント7:5)、しかも彼らは確かに出産によって被造物に仕えているのに、司教たちは、そのような名〔「司教」という名と取った〕を持つことはできても、功を持つことはできない。

Epistolae et decreta 8.6.7

7

Quod si ita est, et permanet praesumptio, oportet jam episcoporum vel presbyterorum aut diaconorum disci ne cum publicanorum vita sociari.

PL 13, 1186A

もしそうであり、僭越が続くなら、もはや司教、司祭、助祭の区別は、徴税人たちの生活と一つにされねばならないことになる。〔底本は disci ne。ミーニュの脚注は、写本にこうあり(しかも discine cum publicanorum を二度書く)、シルモンは「司教・司祭・助祭に、徴税人たちの生活と交わらぬよう言われねばならない」の意に改めて刊行したが、会議の意図からは discrimen cum publicanorum vita sociari と正すほうがよく、司教・司祭・助祭に不節制が許されるなら、彼らは徴税人と同じ生き方に数えられねばならないという意味になるとする。訳はこの脚注の読みに拠る〕

Epistolae et decreta 8.6.8

8

Quamobrem, mihi charissimi, hujusmodi hominibus coinquinatis et infidelibus, in quibus sanctitudo corporis per illuviem et incontinentiam videtur esse polluta, mysterium Dei credere non oportere, veneratione religionis ipsa suadente, moneo.

PL 13, 1186A

それゆえ、私の最愛の者たちよ、このような汚れた不忠実な者たち、すなわち体の聖性が汚濁と不節制によって汚されたと見える者たちに、神の奥義を委ねてはならないと、宗教への畏敬そのものが勧めるままに、私は諭す。

Epistolae et decreta 8.6.9

9

Hos enim et ratio justa secernit. Audiant certe: Quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam (I Cor. XV, 50) . Et audet presbyter aut diaconus animalium more subjacere contendere?

PL 13, 1186B

彼らを、正しい理も隔てる。彼らは確かに聞くがよい。「肉と血は神の国を所有せず、朽ちるものは朽ちないものを所有しない」(一コリント15:50)。それでもなお、司祭や助祭が、獣のように〔肉に〕服することを、あえて言い張るのか。