シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum VIII, Caput II 第VIII項 第II章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1182A · 4 sectiones

Epistolae et decreta 8.2.1

1

Traditionum mutatione in haeresim incurri. Quaestionibus propositis redduntur traditiones.

PL 13, 1182A

伝承の変更によって異端に陥ること。提起された問いに対して伝承が返される。

Epistolae et decreta 8.2.2

2

Scimus, fratres charissimi, multos episcopos per diversas ecclesias ad famam pessimam nominis sui humana praesumptione patrum traditionem mutare properasse, atque per hanc causam in haeresis tenebras cecidisse, dum gloriam hominum delectantur potius, quam Dei praemia habere, perquirere.

PL 13, 1182A

親愛なる兄弟たちよ、我々は知っている。多くの司教が、さまざまの教会において、自分の名を最悪の評判へ至らせるまでに、人間的な僭越によって父祖たちの伝承を変えようと急ぎ、この理由によって異端の闇に落ちたのである。神の報いを得ることを探し求めるよりも、人間の栄光を喜んでいたからである。

Epistolae et decreta 8.2.3

3

Nunc igitur, quia non explorandi causa, sed fidei confirmandae gratia, sanctitudo vestra ex sedis apostolicae auctoritate sciscitari dignata est seu legis scientiam seu traditiones, volens a nobis manifestari liberius quaestionum propositarum expositionem, quam sincere quaeritis et desideranter: audite, quantum replebit divina dignatio, licet mediocri sermone, valido tamen sensu eloquar obtinenda, ad emendandas omnes quippe diversitates, quas ( f. quibus) discordare arrogantia sola praesumpsit, Scriptura divina dicente: Rejecistis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Matth. V, 9) .

PL 13, 1182A

さて、諸君の聖性は、探りを入れるためではなく、信仰を固めるために、使徒の座の権威に基づいて、律法の知識であれ伝承であれ、尋ねてくれた。諸君が誠実に、熱心に求める、提起された問いの解説が、我々からいっそう率直に明らかにされることを望んでのことである。聞け。神の顧みが満たすかぎり、言葉は並であっても、確かな意味をもって、守るべきことを私は語ろう。それは、あらゆる相違を正すためである。その相違について(おそらく「それによって」)、ただ傲慢だけが不一致を敢えて生んだ。神の書は言う。「汝らは神の戒めを退けて、自分たちの伝承を立てる」(マルコ7:9〔底本の引照は Matth. V, 9 と刷るが、句はマルコ7:9 に当たる〕)。

Epistolae et decreta 8.2.4

4

Si ergo integra cupitis fide veras observationes agnoscere, dignamini quae dico libenter advertere. Primo in loco pudoris mihi et pudicitiae causa proponitur. Deinde congestae quam multae quaestiones edentur. Singulis itaque propositionibus suo ordine reddendae sunt traditiones.

PL 13, 1182B

それゆえ、損なわれぬ信仰をもって真の守るべき定めを知ろうと望むなら、私の言うことを喜んで心に留めてほしい。第一の箇所では、慎みと貞潔の件が私に提起されている。次に、積み重ねられた実に多くの問いが提示される。したがって、一つ一つの提起に対して、その順序で伝承を返さねばならない。