シリキウスd. 399

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum I, Caput XX 第I項 第XX章

Pope Siricius · Epistolae et decreta · PL 13, 1146A · 3 sectiones

Epistolae et decreta 1.20.1

1

Ut Himerius haec statuta ecclesiis aliis nota faciat. Explicuimus, ut arbitror, frater charissime, universa quae digesta sunt in querelam: et ad singulas causas, de quibus per filium nostrum Bassianum presbyterum ad Romanam Ecclesiam, utpote ad caput tui corporis, retulisti, sufficientia quantum opinor responsa reddidimus.

PL 13, 1146A

ヒメリウスはこれらの規定を他の教会に知らせるべきである——。親愛なる兄弟よ、我々は、私が思うところでは、訴えとして整理されたすべてを説明し、あなたが我々の子、司祭バッシアヌスを通じて、あなたの体の頭であるローマ教会に報告した個々の案件についても、私の見るところ十分な答えを与えた。

Epistolae et decreta 1.20.2

2

Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus, ut haec quae ad tua rescripsimus consulta, in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti: sed etiam ad universos Carthaginenses ac Baeticos, Lusitanos atque Gallicios, vel eos, qui vicinis tibi collimitant hinc inde provinciis, haec, quae a nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur.

PL 13, 1146A

今、我々は、兄弟であるあなたの心を、規定を守り、教令の定めを堅持するよう、いよいよ強く促す。あなたの問い合わせに答えて我々が書いたこれらのことを、我々の同僚司教すべての知るところとなるようにせよ。あなたの管区に置かれた者たちだけでなく、カルタギネンシス、バエティカ、ルシタニア、ガッラエキアの人々〔いずれもヒスパニアの属州名〕にも、また、あなたに隣接する諸属州にあって、あちこちで境を接する者たちにも、我々が健全な秩序によって定めたこれらのことを、あなたの書簡を添えて送るようにせよ。

Epistolae et decreta 1.20.3

3

Et quamquam statuta sedis apostolicae vel canonum venerabilia definita, nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum: utilius tamen, et pro antiquitate sacerdotii tui, dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea, quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae sollicitudinem, in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur: quatenus et quae a nobis non inconsulte, sed provide sub nimia cantela et deliberatione sunt salubriter constituta, intemerata permaneant, et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui jam nulli apud nos patere poterit, obstruatur. Data tertio Idus Februarias, Arcadio et Bautone consulibus.

PL 13, 1146B

使徒の座の規定も、規定の尊ぶべき定めも、主の司教の誰にとっても、知らずにいる自由はない。とはいえ、あなたの司教職の古さにふさわしく、あなたの愛にとって、あなた個人の名で、しかし一般に向けて書かれたこれらのことが、あなたの同心ある配慮によって、我々の兄弟すべての知るところとなるなら、いっそう有益で、きわめて栄誉あることとなろう。そうすれば、我々が軽率にではなく、深い用心と熟慮のもとに先を見て健全に定めたことは、損なわれずに保たれ、今後あらゆる弁明に対して、我々のもとではすでに誰にも開かれえない道が、塞がれるであろう。発せられたのは、フェブルアリウス(二月)のイドゥスの三日前、アルカディウスとバウトが執政官の年〔西暦385年〕。