Epistolae et decreta 1.19.1
CAP. XV.--Et quia his omnibus, quae in reprehensionem veniunt, sola excusatio ignorationis obtenditur, cui nos interim, solius pietatis intuitu, necesse est clementer ignoscere: quicumque poenitens (Dist. 50, c. 56) , quicumque bigamus, quicumque viduae maritus, ad sacram militiam indebite et incompetenter irrepsit, hac sibi conditione a nobis veniam intelligat relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe provectionis, in hoc in quo invenietur ordine, perpetua stabilitate permaneat: scituri posthac omnium provinciarum summi antistites, quod si ultra ad sacros ordines quemquam de talibus crediderint assumendum, et de suo, et de eorum statu quos contra canones et interdicta nostra provexerint, congruam ab apostolica sede promendam esse sententiam.
PL 13, 1145A第15章——また、非難を受けるこれらすべてについては、ただ無知という弁明だけが差し出され、これには我々は、当面、ただ慈愛だけを顧みて、寛大に赦さねばならない。悔悛者であれ(Dist. 50, c. 56)、重婚者であれ、やもめを妻とした者であれ、不当かつ不適格に聖なる軍務に忍び込んだ者は誰でも、次の条件で我々から赦しが緩められたと理解すべきである。すなわち、昇進へのあらゆる望みを奪われて、見いだされたその位階に永続的な安定をもって留まるならば、それを大きな恵みとみなさねばならない。今後、すべての属州の最高位の司教たちは、もしこのような者のうち誰かをさらに聖なる位階に取り立てるべきだと考えたならば、自らの身分についても、規定と我々の禁令に反して昇進させた者たちの身分についても、使徒の座からふさわしい判決が下されるであろうことを知るべきである。